Jump to content

Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/37

E Wikisource
Haec pagina emendata est
31
cronica

non et Bonifatius marchio Montis-ferrati. Eodem anno fuit terremotus magnus in Syria, quo civitates et oppida nutaverunt. Etiam ipsa Tyrus fere corruit universa. Etiam stellarum visa est in eadem provincia maxima dimicantium pugna, quarum septentrionales de orientalibus victoriam detinebant. Quod non est ambiguum futuri excidii presagium extitisse. Nam predicti peregrini apud Venetias congregati, cum Venetis arripientes iter, primo Zadram, municipium Dalmatie munitissimum, in sinu Adriatico situm, Venetis nimis infestum, auctorante venerabili viro Henrico Dandalo duce et stolio Venetorum invadunt; quod non diu obsessum Veneti destruxerunt. Interea filius imperatoris Ysachii predictus puer Alexius de carcere liberatus Phylippum cognatum suum adiit, Alamannie regem, supplicans, ut sibi auxilium impertiret. Eodem anno in mense Iunii venerunt Mutinenses et Veronenses cum carrocio et Ferarienses cum carrocio et exercitibus suis et obsederunt castrum Herberie cum manganis et prederiis, nec fecerunt aliquod malum dicto castro. Eodem anno, tempore domni Gerardi Rolandini potestatis Regii, concessa fuit aqua Situle communi Regino per arbitros, scilicet per domnum Guidonem Lupum marchionem, civem et potestatem Parme, et per Guariçonem de Michara et Aymericum Dodhomi potestatem (Cremone), ut in registro communis Regini continetur.
  Anno Domini MCCIII tanta fuit locustarum in Syria multitudo, quod germinantia lederent universa. Eodem anno predictus dux ceterique barones adolescentem unanimiter assumentes, Adriatico mari decurso, ad Illiricum pervenerunt. Et primo Duratium puero subiugatur. Ceterisque maritimis subiugatis Constantinopolim per Elespontiacum pervenerunt. Interea in Venetos ceterosque Latinos Constantinopolim commorantes Grecorum et Guarangorum desevit atrocitas, eos impugnans, capiens et occidens. Cumque cives commoniti legitimum dominum recipere et tyrannum excludere recusarent, irruentes Latini viritim in urbem, catenas portus fregerunt, naves submersserunt. Et cum Blacherne palatium obsiderent, Odighitria, id est beate Virginis ycona ab Evangelista Luca