Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/43

E Wikisource
Haec pagina emendata est
37
cronica

nino. Huic episcopo accusatus fuit canavarius suus, quod fratribus Minoribus subtrahebat helemosinam panis, quam ipse statuerat. Et ideo vocavit eum ad se et valde dure reprehendit eum dicens: ‛Nonne Ecclesiasticus III. dicit: Fili, helemosinam pauperis ne defraudes?’. Sed cognoscens episcopus, Salomone testante Prover. XXIX, quod servus verbis erudiri non potest, quia quod dicis intelligit et respondere contemnit, posuit eum, in artissimo carcere et obscuro et sustentavit eum pane tribulationis et aqua angustie; postmodum expulit eum a se. Benedicatur ipse! Sciebat enim quod genus servorum nisi cum supplitio non emendatur, sicut dixit quidam tyrannus nutritoribus sancti Ypoliti. Benedicatur, dicit Patteclus, marchio Montis-ferrati, qui omnibus pepercit nisi scutiferis. Miserrimi homines, qui, postquam exaltati et honorati sunt in curiis magnorum efficiuntur avari, ut ostendant se bonos conservatores et custodes rerum dominorum suorum, et subtrahunt pauperibus et viris iustis, quod postea suis dant meretricibus; et interdum in aliquibus partibus dominorum uxores et filie servorum et canavariorum et gastaldorum efficiuntur amasie, eo quod de rebus domus nichil nisi per manus talium habere possint omnino. Miserrimi tales domini, qui plus diligunt res temporales quam honorem proprium et corpus uxorum et filiarum. Hec omnia vidit oculus meus et probavit singula. Igitur domnus Nicholaus Reginus episcopus valens homo fuit et in multis expertus. Erat enim cum clericis clericus, cum religiosis religiosus, cum militibus miles, cum baronibus baro.
  Eodem anno progrediens imperator Octo per Apuliam, civitates et loca per deditionem accepit usque Polycomi. Dum hec agerentur, principes Alamannie Fridericum regem Sicilie, condam imperatoris Henrici filium, de quo prediximus, in imperatorem elegerunt, citantes eum, ut in Alamanniam properaret. Quo audito festinans imperator, qui apud Laudam curiam quasi celebravit inanem, — Hestensis enim marchio iam cum Papiensibus et Cremonensibus et Veronensibus consensu summi pontificis fedus inierat contraditionis — inglorius in Alamanniam introivit.