Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/44

E Wikisource
Haec pagina emendata est
38
salimbene de adam


  Anno Domini MCCXII predictus rex Sicilie Romam veniens a summo pontifice et a Romanis magnifice receptus est. Deinde navigio Ianuam attingens, per eorum manus et marchionis Guglielmi Montis ferrati usque Papiam deductus est et gloriose receptus, et per eos ad Lambrum usque deducitur. Cui Cremonenses ad Lambrum alacriter occurrentes eum Cremonam cum tripudio et hastiludio deduxerunt. Sed ex Papiensibus militibus, dum reverterentur, multi a Mediolanensibus capti sunt. Rex vero Mantuam et Veronam atque Tridentum felicissime transiens in singulis civitatibus extitit gloriosus. Exinde per Curiam introivit in Alamanniam, et a principibus de die in diem fidelitates accipiens, apud Magontiam coronatur; postmodum apud Ratisbonam sollemnem curiam celebrans a rege Boemie et ab aliis multis principibus fidelitates accepit. Et eodem anno, primo die intrante Augusto iverunt Regini cum exercitu suo peditum et militum in servitio Bononiensium ad montem Sambuganum contra Pistorienses.
  Item eodem anno Almiramamolinius rex Mauritanie veniens in Hyspaniam cum infinita multitudine Saracenorum minitabatur non solum Yspanias, sed etiam Romam, immo Europam capere universam. Sed Innocentius papa Christianorum signaculum insignitorum fecit contra illos multitudinem congregari; qui prima fatie Malagon castrum ceperunt, deinde Colatronam, Alarcos, Benaventum, Petrabonam occupantes ad Portum Muradal fixere tentoria. Portus autem artus erat, ut ducenti homines quasi toti mundo transitum prohiberent. Nostris igitur hesitantibus, ecce duo Christicole sub specie venatorum; quibus precedentibus ex alio montis latere contra spem Saracenorum totus montem pertransiit Christianorum exercitus, die sabbati non longe a castris inimicorum Christi tentoria figens. Die Lune diluculo dispositis aciebus in campo, XVII Kal. Augusti congressi sunt Christiani et inimici Christi. Et per gratiam Salvatoris, christianissimis regibus Aragonum et Navarre et Castelle trucidantibus, hostes terga verterunt; quorum infinita milia Christicolarum gladius devoravit. Nam per V leucas fugati sine numero corruerunt. Deinde nostri, habita