Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/45

E Wikisource
Haec pagina emendata est
39
cronica

victoria, procedentes Ubendam civitatem viriliter occuparunt. In qua sexaginta milia utriusque sexus gentilium occiderunt. Demum Christianus exercitus ad propria remeavit, agens gratias Salvatori. Cui est honor et gloria in secula seculorum. Amen.
  Hic verba Sichardi episcopi deseruerunt.


  A(bhinc iam) incurrimus verba inculta et rudia et grossa et superflua, que etiam in multis locis gramaticam non observant, sed ordinem ystorie habent congruum. Et ideo oportebit nos amodo ordinare et meliorare et addere et demere et gramaticam bonam ponere, cum fuerit oportunum, sicut etiam supra in hac eadem cronica manifestum est nos fecisse in multis locis, in quibus multas falsitates et ruditates repperimus, quarum alique a scriptoribus sunt introducte, qui multa falsificant, alique vero a primis dictatoribus fuerunt posite. Qui vero post ipsos aliquid addiderunt, simplici fide secuti sunt ipsos nec consideraverunt, utrum bene dixerint necne. Et hoc ideo fecerunt, vel propter laborem vitandum, vel forte quia ystoriarum periciam non habebant, Et (tamen) melius fuit, quod aliquid scriberent, quamvis simpliciter, quam quod omnino dimitterent, quia saltem millesimum annorum incarnationis dominice, sub quo hec vel illa facta fuerunt, habemus ab eis et aliquam veritatem ystorie et rerum gestarum et negotiorum accidentium, quam forte non haberemus, nisi Deus revelare vellet, sicut revelavit Moysi et Esdre et Iohanni in Apocalipsi et Methodio martyri in carcere existenti et multis aliis, quibus revelata fuerunt futura et secreta celestia. Ideo dicit beatus Ieronimus, quod in tabernaculo Domini offert unuquisque quod potest. Alii aurum et argentum et lapides pretiosos, alii byssum et purpuram et coccum offerunt et iacinctum. Nobiscum bene agitur, si obtulerimus pelles et caprarum pilos. Et tamen Apostolus contemptibiliora nostra magis necessaria iudicat. Unde et tota illa tabernaculi pulcritudo et per singulas species Ecclesie presentis futureque distinctio pellibus tegitur et cilitiis, ardoremque solis et iniuriam ymbrium ea que viliora sunt prohibent. Similia fecimus in multis aliis cronicis, que a nobis et scripte et edite et emendate fuerunt.