Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/47

E Wikisource
Haec pagina emendata est
41
cronica

XIII Iunii promisit commune Bononie et iuravit facere guerram Mutinensibus pro communi Regino et servire communi Regino nec facere pacem cum predictis Mutinensibus, sine voluntate communis Regii.
  Anno Domini MCCXIIII iverunt milites Regii in servitium Cremonensium et Parmensium in episcopatum Placentie ad devastandum bona Placentinorum, et hospitati sunt prope Columbam, quod est monasterium Cystertiensis Ordinis.
  Anno Domini MCCXV. Innocentius papa tertius apud Lateranum sollemne concilium celebravit. Hic etiam officium ecclestiasicum in melius correxit et ordinavit et de suo addidit et de alieno dempsit; nec adhuc est bene ordinatum secundum appetitum multorum et etiam secundum rei veritatem, quia multa sunt superflua, que magis tedium quam devotionem faciunt tam audientibus quam dicentibus illud, ut prima dominicalis, quando sacerdotes debent dicere missas suas, et populus eas expectat, nec est qui celebret, occupatus in prima. Item dicere XVIII Psalmos in dominicali et nocturnali officio ante Te Deum laudamus, et ita estivo tempore, quando pulices molestant, et noctes sunt breves et calor intensus, ut yemali, non nisi tedium provocat. Sunt adhuc multa in ecclesiastico offitio, que possent mutari in melius, et dignum esset, quia plena sunt ruditatibus, quamvis non cognoscantur ab omnibus.
  Anno Domini MCCXVI obiit Innocentius papa tertius apud Perusium mense Iulii, et in episcopali Ecclesia iacet sepultus. Floruit et viguit Ecclesia suo tempore retinens principatum super imperium Romanum et super cunctos reges et principes universe terre. Verumtamen principium maledictionis et dissensionis inter Romanum imperium et Ecclesiam ipse fuit cum suis imperatoribus Octone quarto et Friderico secundo, quem exaltavit et filium nominavit Ecclesie. Ipse vero Fridericus fuit homo pestifer et maledictus, scismaticus, hereticus et epycurus, corrumpens universam terram, quia in civitatibus Ytalie semen divisionis et discordie seminavit, quod usque hodie durat, ita ut de patribus filii iuxta illud propheticum Eze. 18. conqueri possint: Patres comederunt uvam acerbam, et