Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/52

E Wikisource
Haec pagina emendata est
46
salimbene de adam

Sed et frater Andreas ultramarinus de civitate Achon ex Ordine fratrum Minorum, qui erat cum predicto domno et de familia sua et itineris socius, qui vidit et recordabatur, hoc idem dixit michi.
  Anno Domini MCCXXII destructe fuerunt fovee civitatis Imole a Bononiensibus et Faventinis, et porte eiusdem civitatis portate fuerunt in civitatem Bononie. Et in eodem anno in Nativitate domini nostri Iesu Christi fuit maximus terremotus in civitate Regina, predicante domno Nicholao Regino episcopo in maiori Ecclesia sancte Marie. Et fuit iste terremotus per totam Lombardiam et Tusciam. Et appellatus fuit terremotus Brixie specialiter, quia plus viguit ibi, ita quod egressi Brixienses de civitate morabantur extra in papilionibus, ne edificia caderent super eos. Et plures domus, turres et castra Brixiensium corruerunt ex illo terremotu. Et ita erant Brixienses assuefacti ex illo terremotu, quod, quando cadebat pynaculum alicuius turris vel domus, aspiciebant et cum clamore ridebant. Unde quidam versibus ita dixit:

Mille ducentis atque viginti, Christe, duobus,
Postquam sumpsisti carnem, currentibus annis,
Talia fecisti miracula, rex benedicte:
Stella comis variis Augusti fine refulsit.
Septembris pluvia vites submersit et uvas
Destruxitque domos fluvii de more rapacis.
Lunaque passa fuit eclypsim mense Novembris.
Christi natalis media quasi luce diei
Terra dedit gemitus rugiens tremitque frequenter;
Tecta cadunt, urbes quassantur, templa ruerunt,
Exanimes dominos fecerunt menia multos.
Brixia precipue pressit ruinosa colonos;
Flumina mutarunt cursum repetentia fontes.


  Solita erat mater mea michi referre, quod tempore istius magni terremotus iacebam in cunabulis, et ipsa accepit duas sorores meas, sub qualibet ascella unam — erant enim parvule —, et me in cuna dimisso cucurrit ad domum patris et