Jump to content

Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/56

E Wikisource
Haec pagina emendata est
50
salimbene de adam

apud Sanctam Mariam in Strata congressi sunt, statim fuerunt prostrati a Bononiensibus Cremonenses, quia primo Bononiensibus obviaverunt, quando redibant a fluvio Reni, sed cito habuerunt succursum a Parmensibus, qui similiter redibant a fluvio Reni. In isto bello fuerunt pedites, sed milites tantum apud Sanctam Mariam in Stratadico. In bello Cesariensi mortuus fuit domnus Bernardus Oliverii de Adam de civitate Parmensi, famosus iudex et probus in armis. Et portatum fuit corpus eius et positum in baptisterio Parme, quod erat iuxta domum suam, et iacuit ibi in feretro, quousque propinqui et amici congregati fuerunt. Postea positum fuit corpus in monumento suo, quod est ante hostium Ecclesie sancte Agathe, que est capella maioris Ecclesie civitatis Parme et ei adheret versus meridianam partem. Hic fuit germanus consanguineus patris mei. Fuerunt enim filii duorum fratrum.
  Fuit autem dictus pater meus Guido de Adam, pulcher homo et fortis, qui aliquando transfretavit pro Terre Sancte succursu tempore Balduini comitis Flandrie, de quo passagio supra descripsi; et ego necdum natus eram. Et audivi a patre meo quod, cum alii Lombardi in ultramarinis partibus inquirerent a divinis de statu domorum suarum, pater meus ab eis inquirere noluit; et cum rediit, omnia in domo sua invenit consolatoria et pacata, alii vero tristia, ut a divinis acceperant. Item audivi ab eo, quod de pulcritudine et bonitate commendatus fuit dextrarius patris mei, quem secum ad Terram Sanctam duxit, super omnes qui de sua societate fuerunt. Item audivi a patre meo quod, quando fundabatur baptisterium Parmense, posuit lapides in fundamento in recordationis signum; et quod, ubi edificatum est baptisterium, fuerunt domus propinquorum meorum, qui post destructionem domorum suarum iverunt Bononiam et facti sunt cives ibi, et appellantur illi de Cocca. Porro illi de casali meo antiquitus appellabantur Grenones, ut repperi in veteribus cartis, postea dicti sunt de Adam. Fuerunt alii Grelones in civitate Parmensi, qui scribuntur per l, qui habitabant in capite pontis in strata que vadit ad Burgum Sancti Domnini; quorum ulmus ante hostium