Jump to content

Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/57

E Wikisource
Haec pagina emendata est
51
cronica

fuit famosus et dicebatur ulmus Iohannis Grelonis. Cum ergo dicitur quod Oliverius de Grenonibus fecit consortium Sancte Marie de Parma, fuit Oliverius de Adam, pater iudicis supradicti. Nam Adam de Grenonibus duos filios habuit, quorum unus dictus est Oliverius de Adam, alter vero Iohannes de Adam. De Oliverio de Adam nati sunt duo filii, scilicet Bernardus Oliverii supranominatus iudex et Rolandus Oliverii. Porro de Bernardo Oliverii natus est Leonardus, Emblavatus, Bonifacius et Oliverius, IIII filii, et IIII filie, scilicet domina Aica, que est monacha Sancti Pauli, et domina Ricca et domina Romagna, que est soror Bononie in monasterio sancte Clare, et Mabilia, que obiit virgo. De Rolando Oliverii nati sunt sex filii, scilicet Bartholomeus, Franciscus, Oliverius, Guido, Pinus et Rolandinus. Et filie due, scilicet Mabilia et Alberta. Porro de Iohanne de Adam nati sunt duo filii, scilicet Adaminus, qui fuit valens homo, curialis et liberalis, et obiit sine filiis; et Guido de Adam, qui IIII habuit filios; quorum primus frater Guido de Adam, qui fuit in Ordine fratrum Minorum usque ad finem vite sue. Hic habuit uxorem nobilem dominam Adelaxiam nomine, filiam domni Gerardi de Barattis, ex qua unam tantum habuit filiam, que dicta est soror Agnes. Ambe, tam mater quam filia, in monasterio Parmensi Ordinis sancte Clare vitam suam laudabiliter finierunt. Frater vero Guido, maritus et pater, in seculo iudex fuit et in Ordine fratrum Minorum sacerdos et predicator. Isti Baratti gloriantur se esse de parentela comitisse Matildis, et quod in servitio communis Parme de casali suo XL milites vadunt ad bellum. Secundus filius Guidonis Ade Nicholaus fuit vocatus, et obiit puer iuxta illud: Dum adhuc ordirer, succidit me. Tertius filius ego frater Salimbene, qui, quando perveni ad bivium pythagorice littere, id est finitis tribus lustris, que tria lustra complent cyclum indictionum, Ordinem fratrum Minorum intravi, in quo multis annis vixi sacerdos et predicator existens, et multa vidi et in multis provinciis habitavi et multa didici. Et in seculo dicebar ab aliquibus Balianus de Sagitta — id est de Sydone volebant dicere — occasione supradicti