Jump to content

Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/59

E Wikisource
Haec pagina emendata est
53
cronica

Frater Illuminatus, qui tunc temporis erat dictator et scriptor fratris Helye, qui etiam omnes pulcras litteras, que mittebantur a principibus mundi generali ministro, seorsum in quaterno scribebat, hanc epistolam michi ostendit, cum processu temporis in conventu Senensi habitarem cum eo. Qui etiam frater Illuminatus postea fuit minister in provincia sancti Francisci, postmodum vero, episcopus Asisinas factus, ultimum diem clausit ibidem. Lectis igitur imperialibus litteris statim scripsit frater Helyas fratribus de conventu Fanensi, ubi habitabam, quod, si de voluntate mea procedebat, me sine mora per obedientiam redderent patri meo, alioquin, si cum patre meo ire nolebam, me karum custodirent sicut pupillam oculi Sui. Venerunt itaque plures milites cum patre meo ad locum fratrum de civitate Fanensi, ut finem negotii mei viderent; quibus factus fui spectaculum; et ipsi michi causa salutis. Congregatis igitur fratribus cum secularibus in capitulo et dictis multis verbis hinc inde protulit pater meus litteras generalis ministri ac fratribus demonstravit. Quibus lectis frater Ieremias custos, audientibus omnibus, patri meo respondit: ‛Domne Guido, dolori vestro compatimur et parati sumus obedire litteris patris nostri. Verumtamen hic est filius vester, etatem habet, ipse de se loquatur. Queratis ab eo, si vult venire vobiscum, veniat in nomine Domini. Sin autem, vim ei, ut vobiscum veniat, inferre non possumus’. Quesivit ergo pater meus, utrum vellem ire cum eo necne. Cui ego respondi: ‛Non, quia Dominus dicit Luc. IX: Nemo mittens manum suam ad aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei’. Et ait michi pater: ‛Tu non curas de patre tuo et de matre tua, qui pro te variis doloribus affliguntur’. Cui respondi: ‛Vere non curo, quia Dominus dicit Mat. X: Qui amat patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus. De te quoque dicit: Qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. Debes ergo curare, pater, de illo qui pro nobis pependit in ligno, ut nobis vitam donaret eternam. Nam ipse est qui dicit Mat. X: Veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam. Et inimici hominis domestici