Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/60

E Wikisource
Haec pagina emendata est
54
salimbene de adam

eius. Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo, qui est in celis. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram patre meo, qui in celis est’. Et mirabantur fratres et gaudebant, quod talia patri meo dicebam. Et tunc dixit fratribus pater meus: ‛Vos percantastis filium meum et decepistis, ut michi non acquiescat. Conquerar iterum imperatori de vobis necnon et generali ministro. Verumtamen permittite me loqui seorsum sine vobis cum filio meo, et videbitis quod me sine mora sequetur. Permiserunt itaque fratres, ut sine eis loquerer patri meo, quia propter verba mea iam dicta de me aliquantulum confidebant. Verumtamen post parietem ascultabant, qualia diceremus. Tremebant enim sicut iuncus in aqua, ne pater meus suis blanditiis meum animum inmutaret; et non solum timebant pro salute anime mee, sed etiam, ne recessus meus occasionem daret aliis Ordinem non intrandi. Dixit igitur michi pater meus: ‛Fili dilecte, non credas istis pissintunicis’ — id est qui in tunicis mingunt —, ‛qui te deceperunt, sed veni mecum, et omnia mea tibi dabo’. Et respondi et dixi patri meo: ‛Vade, vade, pater! Sapiens in Proverbiis dicit III: Noli prohibere bene facere eum qui potest; si vales, et ipse bene fac’. Et respondit pater meus cum lacrimis et dixit michi: ‛Quid igitur, fili, matri tue dicam, que se incessanter pro te affligit?’. Et aio ad eum: ‛Dices ei ex parte mea: Sic dicit filius tuus: Pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me. Qui etiam dicit Iere. III: Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. Nam bonum est viro, cum portaverit iugum ab adolescentia sua’. Audiens hec omnia pater meus et de egressu meo desperans prostravit se in terram coram fratribus et secularibus, qui cum eo venerant, et dixit: ‛Comendo te mille demonibus, maledicte fili, et fratrem tuum, qui hic tecum est, qui etiam te decepit. Mea maledictio vobiscum sit perpetuo, que vos infernalibus commendet spiritibus’. Et recessit ultra modum turbatus. Nos autem remansimus valde consolati, gratias agentes Deo nostro et dicentes sibi: ‛Maledicent illi, et tu benedices. Nam qui benedictus est