Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/64

E Wikisource
Haec pagina emendata est
58
salimbene de adam

et acriter imperatorem redarguit, dicendo in Gallico suo: ‛Fi de becer diabele!’. Et timuit imperator, nec ausus fuit dicere quicquam. Erat enim rex Iohannes magnus et grossus et longus statura, robustus et fortis et doctus ad prelium, ita ut alter Karolus Pipini filius crederetur. Et quando in bello cum clava ferrea percutiebat hinc inde, ita fugiebant Saraceni a facie eius, sicut si vidissent diabolum vel leonem paratum ad devorandum eos. Revera non fuit fempore suo, ut dicebatur, miles in mundo melior eo. Unde et de eo et de magistro Alexandro, qui erat melior clericus de mundo et erat de Ordine fratrum Minorum et legebat Parisius, facta fuit ad laudem eorum quedam cantio partim in Gallico, partim in Latino, quam cantavi multotiens. Que sic inchoat:

Avent tutt mantenent
nost(ris) .. ... temporibus.


Iste rex Iohannes, quando armabatur a suis iturus ad bellum, tremebat sicut iuncus in aqua. Cumque interrogaretur a suis qua de causa sic tremeret, cum in bello contra hostes robustus et validus esset pugnator, respondebat, quod de corpore sibi cure non erat, sed timebat, ne anima sua bene ordinata esset cum Deo. Hoc est quod dicit sapiens in Prover. 28: Beatus homo qui semper est pavidus; qui vero mentis est dure, corruet in malum. Unde Ecclesiasticus XVIII: Homo sapiens in omnibus metuit. Ieronimus quoque dicit: Prudenter timetur quicquid potest accidere. Sed peccatores timent ubi non est timor; ubi vero timendum est — scilicet ne offendatur Deus —, non timent, sicut timebat Iob, qui de se ipso dicit Iob 31: Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus eius ferre non potui. Talis fuit rex Iohannes. Ideo evenit ei quod dicit Ecclesiasticus 33: Tmenti Deum non occurrent mala, sed in temptatione Deus illum conservabit et liberabit a malis. Revera sic fuit. Factus est enim frater Minor, et toto tempore vite sue perseverasset in Ordine, si Deus prolongasset ei vitam. Recepit enim eum et induit minister Grecie,