Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/65

E Wikisource
Haec pagina emendata est
59
cronica

scilicet frater Benedictus de Aretio, qui fuit sanctus homo. Iste rex Iohannes fuit avus maternus regis Conradi, filii imperatoris Friderici. Alteram vero filiam regis Iohannis habuit uxorem Balduinus imperator Constantinopolitanus; quo mortuo rex Iohannes baiulus illius remansit imperii pro parvulo suo nepote. Hic rex Iohannes quando ingrediebatur bellum et calefiebat pugnando, nullus audebat ante faciem suam stare, sed divertebant ab eo videntes, quod validus et fortis esset pugnator. Cui congruit quod de Iuda Machabeo legimus scriptum I. Macha. III: Similis factus est leoni in operibus suis, et sicut catulus leonis rugiens in venatione sua.
  Receptis igitur litteris fratris Helye generalis ministri, ivi et habitavi in Tuscia VIII annis, duobus in civitate Lucensi et duobus in Senensi et IIII in Pisana. Porro illo primo anno, quo cepi habitare in civitate Lucana, absolutus fuit frater Helyas a generali ministerio, et factus frater Albertus Pisanus; et sol obscuratus est, ut vidi oculis meis MCCXXXIX in sexta feria, in hora none, mense Iunii, tertio die intrante. Cum autem in civitate Pisana habitarem, eram iuvenculus, et duxit me quadam vice pro pane quidam frater laycus et spurius et habens cor vanum, et erat natione Pisanus, quem processu temporis, cum habitaret in loco de Fixeclo, fratres extraxerunt de puteo, in quem seipsum precipitaverat, nescio qua stulticia vel disperatione temptatus. Et postmodum paucis elapsis diebus ita disparuit, quod in aliqua parte mundi non potuit repperiri ab aliquo. Quapropter suspicati sunt fratres quod eum diabolus asportasset. Ipse viderit! Igitur cum essem cum eo in civitate Pisana, et cum sportis nostris panem mendicando iremus, occurrit nobis quedam curtis, quam ambo pariter sumus ingressi. In qua erat vitis frondosa desuper extensa per totum, cuius viriditas delectabilis ad videndum, et umbra nichilominus ad quiescendum suavis. Ibi erant leopardi et alie bestie ultramarine quam plures, quas libenter aspeximus longo intuitu, quia libenter inusitata et pulcra videntur. Erant etiam ibi puelle et pueri in etate ydonea, quas pulcritudo vestium et facierum speciositas multipliciter decorabat et faciebat amabiles. Et habebant