Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/68

E Wikisource
Haec pagina emendata est
62
salimbene de adam

generis reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam, dedi dilectam animam meam in manum inimicorum eius. Ego sum, de que Apostolus meus Paulus scripsit Cor. VIII: Scitis gratiam domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. Non erubescas ergo, fili, amore meo mendicare, ut vere quod scriptum est dicere possis: Ego autem mendicus sum et pauper, Dominus sollicitus est mei’. Et aio ad eum: ‛Domine, de te scriptum est verbum illud an de menbris tuis?. Et Dominus ait: ‛Et de me scriptum est, quia vere mendicus fui et pauper, et de quolibet qui meo amore mendicat. Et modo experimento probasti, quod tui sollicitus fui iuvando te in circa tua et tibi sportam implendo. Recordare ergo filii, paupertatis et transgressionis mee, abscinthii et fellis. Recordare etiam quod scripsit pater tuus Franciscus, amicus et dilectus meus, in regula fratrum Minorum: Fratres tamquam peregrini et advene in hoc seculo in paupertate et humilitate Domino famulantes vadant pro elemosina confidenter. Nec oportet eos verecundari, quod Dominus pro nobis se fecit pauperem in hoc mundo. Hec est illa celsitudo altissime paupertatis, que vos karissimos fratres meos heredes et reges regni celorum instituit, pauperes rebus fecit, virtutibus sublimavit. Hec sit portio vestra, que perducit in terram viventium. Cui, dilectissimi fratres, totaliter inherentes nichil aliud pro nomine domini nostri Iesu Christi in perpetuum sub celo habere velitis’. Et respondi et dixi domino Iesu Christo: ‛Domine, cum dicat sapiens in Proverbiis X: Non affliget Dominus fame animam iusti, quare non das abundanter servis et amicis tuis, qui te laudant et benedicunt, ne cum tanto labore et rubore mendicare cogantur?’.


Quod duplici de causa vult Deus, quod amici sui mendicent, ut qui dant premientur, et qui accipiunt orationem rependant.


  Et respondit Dominus: ‛Volo, ut hi qui dant mereantur dando amore meo, sicut hi qui accipiunt amore meo mendicando merentur. Nam Iohannes Apostolus lapillos, quos mu-