Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/69

E Wikisource
Haec pagina emendata est
63
cronica

tavit in gemmas, et virgas quas convertit in aurum, non dispersit et dedit pauperibus, sed revocavit ad materiam pristinam, eo quod nullus ibi merebatur in dando. Volo autem nunc, ut hi qui divitias habent amore meo dent non habentibus, ut in die iuditii a me commendentur et premientur in regno. Nam ego sum qui in lege Moysi populo precepi Iudaico Deutero. XV: Non deerunt pauperes in terra habitationis tue. Idcirco ego precipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra. Ideo Ecclesiasticus XXIX dixit: Propter mandatum assume pauperem, et propter inopiam eius ne dimittas eum vacuum. Hinc sapiens mulier commendatur Prover. XXXI: Manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem. Quod autem dixisti, quod possum, quando volo, abundanter tribuere, verum dixisti et a Scriptura hoc didicisti. Ait enim sapiens Sap. XII: Subest enim tibi, cum volueris, posse. Unde Ysaias scripsit LIX: Ecce non est abreviata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata est auris eius, ut non exaudiat.


De bonis que contulit Deus Iudaico populo in terra deserta et invia et inaquosa.


  Probavit hoc Iudaicus populus, de quo dicitur: Petierunt, et venit coturnix, et pane celi saturavit eos’. De hoc habetur Numeri XI, quando Moyses Domino esum carnium Iudaico populo promittenti admirative dixit: ‛Sexenta milia peditum sunt, et tu dicis: Dabo eis esum carnium mense integro? Numquid ovium et boum multitudo cedetur, ut possit sufficere ad cibum, vel omnes pisces maris in unum congregabuniur, ut eos satient?Cui respondit Dominus: ‛Numquid manus Domini invalida est? Iam nunc videbis, utrum meus sermo opere compleatur?’. Item probavit hoc Iudaicus populus, qui XL annis manna in deserto comedit, De quo Moyses ait Deutero. VIII: Dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui, ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod egreditur ex ore Domini. Vestimentum, quo operiebaris, nequaquam