Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/7

E Wikisource
Haec pagina emendata est

CRONICA FRATRIS SALIMBENE DE ADAM

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .


Quod Manuel imperator Constantinopolitanus maximam Venetorum multitudinem cepit.


  (Eodem anno imperator Manuel Con)stantinopolitanus maximam Venetorum multitudinem per totam Greciam dispersorum in unius diei spatio cepit, sicut aves ab absconso venatorio laqueo capiuntur, eo quod inter ceteros Latinos in imperatoris gratiam constitutos insultum zelo invidie fecerunt et plagis affectos reliquerant semivivos. Quocirca Veneti cum multitudine magna virorum et centum galeis Romanie insulas intrantes quasdam ceperunt. Sed apud Chio yemantes peste fere omnes mortui sunt. Qui autem superstites redierunt, ducem proprium occiderunt.


Quod Lombardi contra imperatorem novam civitatem edificaverunt, quam ab Alexandro papa Alexandriam vocaverunt.


  Anno Domini MCLXVIII, ut adimpleretur quod in proverbiis dicitur: ‛Non erit illa, cui casibus accidit una’, Lom-

Salimbene de Adam, Cronica.
I