Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/73

E Wikisource
Haec pagina emendata est
67
cronica

rantur, cepit elemosinas largas facere et thesaurum suum cotidie pauperibus larga manu tribuere. Quod etiam Ecclesiasticus docet XXIX: Perde pecuniam propter fratrem et amicum, et non abscondas illam subter lapidem in perditionem. Pone thesaurum tuum in preceptis altissimi, et proderit tibi magis quam aurum. Cumque hoc faceret, ceperunt pauperes ex diversis partibus supervenire, et thesaurus deficere, quia, ut dicit sapiens Eccle. V: Ubi multe sunt opes, multi et qui comedunt eas, et Prover. XIII: Sustantia festinata minuetur; que autem paulatim colligitur manu multiplicabitur. Cepit igitur rex cogitare et sollicitus esse, quid post hec daret pauperibus, non solum pro honore suo conservando, verum etiam pro pauperum inopia sublevanda. Et dum talibus cogitationibus sollicitaretur cor suum, quadam die dixit militi secretario suo: ‛Egrediamur nos duo tantum ad aliquem locum, ubi spaciemur’. Cumque essent in nemore iuxta fontem, cepit rex cum milite suo de hac materia habere sermonem, iuxta illud Prover. XXV: Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo non reveles. Post hec accidit regi modicus somnus, et volens aliquantulum dormire rogavit militem, ut diligenter custodiret eum, donec dotmiret. Et dum dormiret rex, prospexit miles et vidit quod bestiola quedam pulcherrima valde ex ore regis exibat, que totum corpus regium cum osculata fuisset, rivum fontis conabatur transire, sed non poterat. Quod attendens miles posuit super rivulum spatam evaginatam, et transivit bestiola et ivit ad quendam montem, qui prope nemus erat, et tetigit in aliquibus locis, et postea venit ad rivulum fontis volens transire. Sed miles removerat ensem, et angustiabatur bestiola. Considerans hoc miles posuit spatam, et transivit bestiola et per os ingressa est regium corpus, unde fuerat prius egressa; et excitatus est rex et somnium suum, quod viderat, cepit narrare: ‛Visum fuit michi’, ait, ‛quod, cum dormirem, anima mea exiret de corpore, et cum vellet quendam fluvium transire et non posset, quia pons non erat ibi, cepit angustiari. Et ecce subito quidam miles de spata sua pontem fecit, et transivit anima mea et ivit ad quendam montem, in quo invenit magnum thesaurum argenti et auri