Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/74

E Wikisource
Haec pagina emendata est
68
salimbene de adam

et lapidum pretiosorum, et postea rediit, ut flumen transiret, et angustiabatur iterum, quia pons erat inde amotus Et miles sua benignitate et curialitate iterum fecit de spata pontem, et transivit anima mea et ingressa est corpus meum, et statim fui excitatus’. Audiens hec miles cepit regi referre, quomodo oculata fide hec omnia viderat. Miserunt igitur et habuerunt multa plaustra et multos homines, qui foderent, et invenerunt thesauros copiosos in argento et auro et lapidibus pretiosis, quos rex et pauperibus dedit et sibi retinuit. Adimpletum est isti regi quod Dominus promittit Ys. XLV: Dabo tibi thesauros absconditos et archana secretorum, ul scias, quia ego Dominus. Multa alia exempla scio de hac materia, sed quantum ad presens sufficit hoc dixisse.


Quod in quadam visione filius Dei loquebatur cum quodam fratre de pulchra materia et cum auctoritatibus sacre Scripture.


  Igitur in visione mea Domino meo dixi: ‛Quid est, Domine, quod Apostolus Paulus in prima ad Cor. III. dicit: Usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus, et in secunda dicit XI, quod fuit in fame et siti, in ieiuniis multis, in frigore et nuditate, Apostoli autem tui tempore passionis a te requisiti: Quando misi vos sine saculo et pera et calciamentis, numquid aliquid defuit vobis, responderunt et dixerunt: «Nichil»? Luc. XXII’. Et respondit Dominus et ait: ‛Quod dixit Paulus Apostolus, verum dixit. Quod autem dixerunt discipuli mei in cena, similiter verum dixerunt; non quin aliquando penuriam sustinuerint, presertim cum de me scriptum sit Io. IIII: Iesus autem fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem. Hora autem erat quasi sexta. Discipuli enim eius abierant in civitatem, ut cibos emerent; sed pro tanto verificatur verbum eorum, cum dixerunt «nichil», quia auctoritatem habebant victualia accipiendi et potestatem miracula faciendi’. De primo dicit Apostolus prima ad Cor. IX, quod Dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere. Item supra eodem capitulo: Si nos vobis spiritualia seminavimus, non est magnum,