Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/76

E Wikisource
Haec pagina emendata est
70
salimbene de adam

Iudaico populo Exo. XXII: Maleficos non patieris vivere». Igitur dicunt ipsi: «Si filius Marie mortuus est ex culpa sua, sibi imputetur. Et quod ex culpa sua mortuus sit, patet ex hoc, quod parentes nostri Pylato dixerunt Luc. XXIII: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Cesari et dicentem se Christum regem esse». Item quod non fuerit iustus, adhuc ostendimus ex eo quod dicit propheta: Iunior fui, etenim senui, et non vidi iustum derelictum nec semen eius querens panem. Christus autem vester, cum moreretur in cruce, clamavit se derelictum, dicens Mat. XXVII: Deus mes, Deus meus, ut quid dereliquisti me. Vos autem semen Christi estis, qui a Christo dicimini Christiani, et cotidie mendicatis. Igitur aut propheta verum dixit, aut Christus vester non fuit iustus, qui clamavit se derelictum’. Respondit Dominus et dixit michi: ‘Fili dilecte, Iudei non diligunt me, sed semper michi et amicis meis insidiantur et inimicantur, ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est, quia odio habuerunt me gratis, Io. XV. De Iudeis autem multum possum conqueri, quia multa opprobria dixerunt michi, iuxta verbum quod scriptum est: Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Ideo de eis dicit propheta: Veriat mors super illos, et descendant in infernum viventes. Quoniam non intellexerunt opera Domini; et in opera manuum eius destrues illos et non edificabis eos. Quare? Quia obliti sunt Deum, qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Egypto, mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro. Non sunt recordati manus eius die, qua redemit eos de manu tribulantis. Ideo, dilecte fili, de Iudeis optime dixit Apostolus meus Paulus in prima ad Thessalo. II, quod Iudei dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt, et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur, prohibentes nos gentibus loqui, ut salve fiant, ut impleant peccata sua semper. Pervenit enim ira Dei super illos usque in finem. Quod autem Iudei querunt de me, utrum iustus sim necne, satis legerunt. Unde Iere. XII: Iustus quidem tu es, Domine. Et propheta: Iustus Dominus et iustitiam dilexit; equitatem vidit vultus eius. Et iterum: Iustus es, Domine, et rectum iuditium tuum’. Et