Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/79

E Wikisource
Haec pagina emendata est
73
cronica

Positio magistri Guillielmi de Sancto Amore contra religiosos mendicantes.


  Visio igitur, quam supra posuimus, vera fuit, non habens aliquam falsitatem; sed aliqua verba addidimus ad eamdem materiam pertinentia occasione magistri Guillielmi de Sancto Amore, qui fecit libellum, quem papa Alexander quartus destruxit et reprobavit, quia in eo dicebat quod omnes religiosi et verbum Dei predicantes, de elemosinis vivendo salvari non possent. Postquam ergo predictam habui visionem, usque adeo fui confortatus in Christo, ut, cum veniebant ad me a patre meo missi ystriones vel milites qui dicuntur de curia, ut cor meum removerent a Deo, tantum curabam de verbis eorum quantum de quinta rota plaustri. Quadam die venit ad me quidam et dixit michi: ‛Salutat vos pater vester, et hoc dicit mater vestra: Una die vult vos videre, altera si moritur, de morte parum curat’. Et credidit se dixisse verbum valde motivum, ut cor meum perverteret. Cui cum ira dixi: ‛Discede a me, miser! quia plus te non audiam. Pater meus Amorreus, mater mea Cethea’. Et recessit confusus, et ultra non comparuit.


Quo anno Parma rebellavit imperio, que MCCXLVII ab imperatore recessit.


  Finitis igitur octo annis in Tuscia veni ad provintiam Bononiensem, in qua receptus fueram, et factus sum ex ea. Cumque habitarem in conventu Cremone, et imperator Fridericus iam ab imperio depositus esset Taurini, ut iret Lugdunum ad capiendum papam cum cardinalibus, prout credebatur, et filius eius rex Hencius cum Cremonensibus esset in obsidione Quinçani Brixiensium castri, civitas mea Parma, id est ex qua natus eram, rebellavit imperio et fuit totaliter cum Ecclesia, anno Domini MCCXLVII die dominico XVI intrante mense Iunii. Et tunc veni et habitavi in civitate Parmensi, in qua erat Gregorius de Monte-longo legatus, qui postea multis annis Aquilegiensem rexit Ecclesiam. Et eodem anno, cum esset obsessa civitas mea a Friderico deposito, ivi Lugdunum et in