Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/8

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
2
salimbene de adam

bardi contra imperatorem coloniam, id est novam colonorum habitationem, facientes eam ab Alexandro papa Alexandriam vocaverunt. Alii Civitatem-novam, Papienses vero Paleam usque in hodiernum diem appellant. Eodem quoque anno Romani, vires resumentes, Albanum expugnaverunt et expoliantes bonis omnibus incenderunt.


Quod MCLXXI beatus Thomas Cantuariensis sub Artaldo rege Anglie subiit passionem.


  Anno Domini MCLXXI. Beatus Thomas Cantuariensis archiepiscopus, sub Artaldo rege Anglorum, subiit passionem in provincia Anglie ante altare, in festivitate Innocentum a militibus regis.


De obsidione Anchone.


  Anno Domini MCLXXII Christianus archicancellarius, qui erat archiepiscopus Magontinus, Anchonam cum Venetis obsedit et in tantum obsessos artavit, ut inmundas carnes et coria condita ceteraque illicita vel inmunda comederent et caput asini centum quadraginta denarios venderent. Et tamen invicti viriliter restiterunt, et refocilatos a Manuele Constantinopolitano pecunie thesauris de manibus persecutoris liberavit eos Dominus.
  Anno Domini MCLXXIIII rediens imperator in Ytaliam Segusiam destruxit, Paleam obsedit, nec messuit nec quicquam utile in horrea reportavit.
  Anno Domini MCLXXV, cum Lombardi contra imperatorem apud Casteçium congregati fuissent, eos redditis gladiis subiugavit et in dedictione imperio digna recepit.


Quod marchio Montis-ferrati accepit filiam regis Ierusalem in uxorem.


  Circa hec tempora victoriis gloriosis magnificus, quamvis leprosus, Balduinus rex Ierosolimitanus Guillielmo primogenito marchionis Guilielmi de Monte-ferrato filio sororem suam