Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/80

E Wikisource
Haec pagina emendata est
74
salimbene de adam

festo omnium sanctorum perveni illuc; et statim papa misit pro me et familiariter locutus est mecum in camera sua. Siquidem a recessu meo de Parma usque ad illum diem nec nuntium viderat nec litteras receperat aliquas. Et multas gratias contulit michi, id est petitiones meas exaudivit, quia curialis homo erat valde et liberalis.
  Nunc de parentela mea quod superest prosequamur. Quartus patris mei filius, natus ex concubina Rechelda, magister Iohannes est dictus. Hic fuit pulcher homo et magnus bellator. Hic voluntarie exivit de Parma et parti imperatoris adhesit. Sed penitentia ductus ivit ad Sanctum Iacobum. Cumque inde rediret, voluntarie remansit Tolose. Et factus ibi civis accepit uxorem, ex qua filios et filias genuit. Post hec decidit in lectum et mortuus est, cum fratribus confessus et in loco fratrum Minorum de Tholosa sepultus. Hic in tantum curialis fuit et liberalis, ut omnibus Ytalicis libenter subveniret. Ducebat enim eos ad domum suam et optime pascebat, maxime autem pauperes, notos et peregrinos. Qui cum redibant, hec michi referebant. Porro pater meus tres genuit filias, pulchras dominas et nobiliter maritatas. Quarum prima fuit domina Maria. Secunda domina Karacosa. Hec post mortem viri sui intravit monasterium Parmense Ordinis sancte Clare, et post plures annos assumpsit aliquas sorores Parmensis monasterii et duxit eas ad civitatem Reginam, in qua prius non erant sorores Ordinis sancte Clare, et fuit earum priorissa. Postea fecit se absolvi et rediit ad monasterium Parmense, in quo laudabiliter vitam suam finivit. Hec fuit amabilis domina, sapiens, honesta et gratiosa tam Deo quam hominibus. Cuius anima requiescat in pace! Tertia soror mea fuit domina Egidia, ex qua nati sunt filii IIII, quos mors de mundo tulit preter primum, qui dictus est Andreas de Pugulesio et fuit magnus legista. Mater patris mei, que fuit avia mea, domina Enmengarda est dicta. Hec fuit sapiens domina, et centum annos habebat, quando ultimum diem clausit. Cum ea habitavi XV annis in domo patris mei. Quociens docuit me, ut vitarem malam societatem et bonam assumerem, et quod essem sapiens et morigeratus