Jump to content

Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/81

E Wikisource
Haec pagina emendata est
75
cronica

et bonus, tociens benedicatur ipsa a Deo! Fecit enim hoc frequenter. In sepulchro supra memorato sepulta fuit. Erat enim commune nobis et illis de casali nostro. Porro pater meus proprium habuit monumentum et novum, in quo nondum quisquam positus fuerat, in platea Veteri ante baptisterii ianuam, eo quod primum monumentum totaliter plenum erat. Soror patris mei domina Ghisla fuit; ex qua maritata nate sunt due filie, Grisopola et Vilana, optime cantatrices. Pater istarum domnus Martinus Octolini de Stephanis fuit solatiosus homo, suavis et iocundus, libenter bibens vinum, maximus cantator cum instrumentis musicis, non tamen ioculator. Hic aliquando in Cremona trufavit et decepit magistrum Girardum Patecclum, qui fecit librum de Tediis; sed bene fuit dignus, promeruerat enim, ut sibi sic accideret. Mater fratris Guidonis, fratris mei, domina Ghisla de Marsiliis fuit, qui fuerunt antiquitus nobiles homines et potentes in civitate Parmensi, et habitant in inferiori parte platee Veteris iuxta palatium episcopi; quorum maximam multitudinem vidi; et induebantur scarulaticis indumentis aliqui eorum, maxime autem iudices. Attinebant autem etiam michi ex parte matris mee, que fuit filia domni Gerardi de Cassio, qui fuit pulcher senex et, ut puto, centenarius obiit, sepultus in Ecclesia sancti Petri. Et habuit tres filios, scilicet domnum Gerardum, qui fecit librum de dictamine. Fuit enim magnus dictator nobilioris stili; et domnum Bernardum, qui fuit homo illiteratus et simplex et purus; et domnum Hugonem, qui fuit litteratus homo, iudex et assessor, homo magni solatii, et qui semper ibat cum potestatibus, ut esset advocatus eorum. Hic habuit filium, qui in Ordine fratrum Minorum fuit sacerdos et predicator et litteratus homo, honestus, morigeratus et bonus religiosus; dictus est frater Iacobus de Cassio. In Sicilia obiit, ut puto, in civitate Messana. Porro mater mea dicta est domina Inmelda, humilis domina et Deo devota, multum ieiunans et libenter pauperibus elemosinas faciens. Nunquam fuit visa irata, nunquam aliquam suam famulam manu sua percussit. Semper volebat tenere in yeme amore Dei aliquam pauperculam mulierem de montanis, ut yemaret secum, cui