Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/84

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
78
salimbene de adam

Apostolus in prima epistola ad Timotheum dicit V. capitulo: Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior. Et Apostolus Iacobus dicit V: Orate pro invicem, ut salvemini. Multum enim valet deprecatio iusti assidua. Tertia ratio fuit antiquorum consuetudo, qui genealogias suas describebant. Unde dicitur in libro Neemie VII de quibusdam, quod eiecti sunt de sacerdotio, eo quod scripturam genealogie sue invenire non possent. Quarta ratio fuit, quia occasione istius genealogie, quam descripsi, aliqua bona et utilia dixi, que non dixissem. Quinta et ultima ratio fuit, ut ostendatur verbum Apostoli Iacobi verum esse. Dicit enim Iacobi IIIl: Que est enim vita vestra? Vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur. Quod demonstrari potest in multis, quos diebus nostris mors de medio tulit. Nam infra spatium LX annorum omnes, quos in genealogia parentele mee posui, vidi preter eorum paucos. Non enim vidi Adam de Grenonibus, qui fuit pater avi mei paterni, nec vidi duos filios eius, scilicet Oliverium et Iohannem de Adam, qui avus meus fuit, nec Adaminum filium eius, qui fuit frater patris mei et vir militaris, sicut et Enblavatus et Rolandus Oliverii; nec vidi monachum Sancti Benedicti. Omnes alios, quos nominavi, et alias vidi, et recesserunt a nobis et in mundo non sunt. Et impleri videmus cotidie verbum illius sapientissime mulieris, que locuta est cum David, quando patrem cum filio pacificare volebat, in figura mulieris illius, scilicet beate Virginis, que mulier sapientissima fuit, que dedit illum, per quem reconciliati sumus Deo per mortem filii eius, ut dicit Apostolus ad Ro. V. Ait enim mulier illa loquens ad David II Reg. XIIII: Omnes morimur et quasi aque dilabimur in terram, que non revertentur, nec vult Deus perire animam. Ideo faciendum est quod Ecclesiasticus docet XIII: Ante obitum tuum operare iustitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibum. Omnis caro sicut fenum veterascet et sicut folium fructificans in arbore vividi. Alia generantur, et alia deiciuntur: sic generatio carnis et sanguinis ommnino finitur, et alia nascitur. Item Eccle. I: Generatio preterit et generatio advenit, terra vero in eternum stat.