Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/85

E Wikisource
Haec pagina emendata est
79
cronica

Item Iob XIIII: Breves dies hominis sunt, numerus mensium eius apud te est. Constituisti terminos eius, qui preteriri non poterunt. Item Iob XVI: Ecce enim breves anni transeunt, et semitam, per quam non revertar, ambulo. Item Iob XIII: Homo natus de muliere brevi vivens tempore, repletus multis miseriis. Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra et nunquam in eodem statu permanet. Item primo Paralipo. ultimo dixit David, cum presente Deo loqueretur: Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora. Quocirca faciendum est quod docet Scriptura. Ait enim Apostolus ad Gala. VI: Ergo, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Hinc dicitur primo Macha. XII quod, quando Ionathas vidit, quod tempus eum iuvat, fecit facta sua. Et hoc quidem sapienter, quia sicut dicitur Apoc. X, angelus, quem vidit Iohannes stare supra mare et supra terram, levavit manum suam ad celum et iuravit per viventem in secula seculorum, qui creavit celum et ea que in illo sunt et terram et que in ea sunt et mare et que in eo sunt; quia tempus amplius non erit. Ergo faciendum est quod docet sapiens Eccle. IX: Quodcumque potest facere manus tua, instanter operare; quia nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos, quo tu properas. Sed quidam multum stultizant dicentes, quod tempus iuventutis volunt habere sibi, ut illud in vanitatibus suis expendant, tempus autem senectutis volunt dare Deo, cum dicat Scriptura Iob XXXII: Nescio, quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus. Dicit enim Ecclesiastes IX: Nemo est qui semper vivat et qui huius rei habeat fidutiam. Ideo utile consilium dat Ecclesiastes XII dicens: Memento creatoris tui in diebus iuventutis tue, antequam veniat tempus afflictionis, et apropinquent anni, de quibus dicas: Non michi placent. Quare in diebus iuventutis tue? Quia bonum est viro, cum portaverit iugum ab adolescentia sua, Iere. in Trenis III. Item quia que in inventute tua non congregasti, quomodo invenies in senectute tua? Eccli. XXV. Ideo docet Ecclesiastes XI: Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua, quia nescis quod magis oriatur, hoc aut illud; et si utrumque simul, melius