Jump to content

Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/86

E Wikisource
Haec pagina emendata est
80
salimbene de adam

erit. Item aliqui sunt, qui totum tempus vite sue, tam senectutis quam iuventutis, expendunt in vanitatibus suis. Que est magna stultitia, cum Zacharias dicat Luc. I: Serviamus illi, scilicet Deo, in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris. Unde sapiens docet Prover. XII: Qui operatur terram suam, saciabitur panibus; qui autem sectatur ocium, stultissimus est. Item Prover. XX: Propter frigus piger arare noluit, mendicabit ergo estate, et non dabitur ei. Tempus frigoris appellat sapiens tempus presentis vite, tempus estatis tempus iocunditatis eterne.


[Quod quandoque tota casalia destruuntur.]


  Quantum autem ad materiam supradictam, notandum est quod aliquando tota una domus propter peccatum deleta est de casali suo, ut patet in Achor sive Achan, qui fuit de tribu Iuda, qui propter peccatum furti lapidatus fuit cum tota familia sua, ut habetur Iosue VII. Unde sapiens in Prover. XIII: Miseros facit populos peccatum. Ideo dicit Apostolus ad Ephe. III: Qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Item: aliquando totum unum casale propter peccatum deletum fuit de progenie sua, ut patet in Chaym, qui Abel fratrem suum interfecit, cuius generatio tota periit in diluvio. Ideo dicit Iudas cano(nica) II: Veh illis qui via Caym abierunt. Patet etiam hoc ipsum in tribus regibus Israel, quibus comminatus est Dominus, quod deleret omnem domum eorum propter peccatum ydolatrie, usque ad mingentem ad parietem. Quorum primus fuit Ieroboam filius Nabath, qui peccare fecit Israel. De quo habetur III Reg. XIIII et XV. Et de quo Ecclesiasticus dicit XLVII. Secundus fuit Baasa, qui similia operatus est et similia passus. De quo habetur III Reg. XVI. Tertius fuit Ahab, cuius lezabel fuit uxor. De quo habetur III Reg. XXI. In isto impleta est Scriptura Eccli. XIX, qui dicit: Extolletur in exemplum maius, et tolletur de numero anima eius; quia ad Baasan solummodo dictum fuit: Faciam domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabath, III Reg. XVI. Ad istum