Jump to content

Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/89

E Wikisource
Haec pagina emendata est
83
cronica

nubes et pertransit, sic qui descenderit ad inferos: non ascendet nec revertelur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus eius. Ideo dicit Iere. XXII: Plangite eum qui egreditur, quia non revertetur ultra nec videbit terram nativitatis sue. Ideo dicit Iob XIIII: Homo, cum dormierit, non resurget. Donec atteratur celum, non evigilabit neque consurget de somno suo. Tertium quod nobis considerandum occurrit est, ut, dum tempus habemus, circa salutem nostram solliciti simus, ne nobis contingat dicere quod dicturi sunt illi, de quibus habetur Iere. VIII: Transiit messis, finita est estas, et nos salvati non sumus. De qua materia supra sufficienter posuimus. Nunc ad ordinem et cursum hystorie et narrationis nostre redeamus et ubi dimisimus inchoemus. Diximus enim supra, quod
  Anno dominice incarnationis MCCXXIX Bononienses obsederunt in mense Augusti castrum Sancti Cesarii et ipsum ceperunt, videntibus Mutinensibus, Parmensibus et Cremonensibus, qui ibi erant cum exercitibus suis. Et fuit maximum prelium quadam nocte inter eos et Bononienses, et manganelle fuerunt Bononiensibus violenter ablate; quarum magnam multitudinem, cum adhuc essem puerulus, vidi in platea Veteri civitatis Parme, iuxta baptisterium et episcopium et maioris Ecclesie frontispicium. Et pugnatum est acriter in illo bello, et fuit mortalitas maxima hominum, peditum et militum ex utraque parte. Et ingravatum est bellum contra Bononienses. Et Bononienses affecti labore et tedio hostibus terga dederunt et fugerunt, carrocium suum et omnia que habebant dimittentes in campo. Et Mutinenses voluerunt carrocium Bononiensum tollere et secum in Mutinam ducere, sed Parmenses non permiserunt, dicentes quod non erat bonum facere inimicis suis quicquid mali poterant, et quod istud esset opprobrium indelebile et ad multa mala provocativum. Et crediderunt Parmensibus Mutinenses tamquam amicis et coadiutoribus suis et dimiserunt illud in Plumatio Bononiensium castro, et reversi sunt omnes ad civitates suas. Sciendum autem quod cum Bononiensibus in isto exercitu et conflictu, quem cum Mutinensibus et Parmensibus et Cremonensibus habuerunt, fuerunt