Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/91

E Wikisource
Haec pagina emendata est
85
cronica

fuerat Parmensis Ecclesie, et homo erat magne memorie, et pater meus prope maiorem Ecclesiam habitabat. Insuper filiam suam dominam Mariam maritaverat in domno Açone, consanguineo germano domni Guarini, cognati pape, et ideo sperabat cum nepotibus pape et cum familiaritate, quam cum eo habebat, quod papa me redderet patri meo, presertim cum alium filium non haberet. Quod papa non fecisset, ut puto. Forte ad solatium patris mei michi episcopatum dedisset vel aliquam dignitatem. Nam liberalis homo fuit valde, ut patet in regula fratrum Minorum, quam declaravit, et in aliis multis. Fratres Minores semper tenebat secum in magna quantitate, quibus etiam pulcrum locum fecit et pulchram Ecclesiam, in qua apud Lavaniam, que terra sua fuit, XXV fratres Minores semper tenere volebat, quibus providere volebat tam in libris quam in aliis necessariis. Sed fratres Minores noluerunt suscipere. Et sic papa aliis religiosis dedit. Hic apud Lugdunum in camera sua michi officium predicationis dedit et me ab omnibus peccatis meis absolvit et plures alias gratias contulit anno dominice incarnationis MCCXLVII. Hic abstulit episcopatum Parmensem fratri Bernardo de Vicio — qui fuit de Scotis et fecit Ordinem fratrum de Martorano; quem episcopatum habebat a Gregorio de Monte-longo Lombardie legato — et dedit isti Alberto nepoti suo. Multum enim dilexit propinquos suos papa Innocentius quartus. Et habuit tres sorores maritatas in Parma, ex quibus multi sunt nati nepotes, quos optime prebendavit. et iuxta propheticum dictum Syon in sanguinibus edificavit. Porro tertius filius domni Guarini Anselmus fuit pulcher homo, sed quantum ad arma valde ineptus, utpote qui in Romana curia cum cardinalibus erat nutritus, a quibus sacerdotum ocia et mores didicerat. Quartus fuit Guilielmus, qui erat, ut puto, XX annorum, quando obiit. Iuvenis multum conscientiatus, volebat enim saltem semel in ebdomada confiteri. Quintus fuit domnus Opiço, qui modo est Parmensis episcopus, sed olim multis annis fuit Tripolitanus. Hic fuit homo quasi militaris. Et sic potest describi, sicut supra descripsimus domnum Nicholaum Reginum episcopum. Fuit enim