Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/92

E Wikisource
Haec pagina emendata est
86
salimbene de adam

cum clericis clericus, cum religiosis religiosus, cum laycis laicus, cum militibus miles, cum baronibus baro, magnus baratator, magnus dispensator, largus, liberalis et curialis. Multas terras et possessiones episcopatus baratavit in principio et quibusdam trufatoribus dedit; quapropter accusatus fuit Urbano pape a Ghiberto de Gente, quod baratator et dissipator et alienator erat episcopalium rerum; sed procedente tempore recuperavit terras, quas dederat, et multa bona fecit in episcopio. Hic fuit litteratus homo, maxime in iure canonico et in ecclesiastico offitio valde expertus; et de ludo scaccorum noverat, et clericos seculares multum tenebat sub baculo. Et plebes et Ecclesias dabat illis qui bene sibi facerent. Religiosos dilexit et specialiter fratres Minores. Unam magnam rusticitatem fecit quia, cum haberet Tripolitanum episcopatum, dimisit illum et cum adiutorio domni Octoboni cardinalis, qui postea Adrianus papa est dictus, abstulit episcopatum Parmensem magistro Iohanni de Domina-Rifidha, qui erat archipresbiter maioris Ecclesie et in utroque iure peritus, tam ecclesiastico quam civili, et multis annis docuerat in utroque, et erat honesta persona et bona, et bene cantabat et bene predicabat, insuper et magister suus fuerat in iure canonico; et canonice et bene electus fuerat a canonicis aliis in Parmensem episcopum post mortem domni Alberti, fratris ipsius. Et si modicum fermenti totam massam corrumpit, quanto magis multum? Nam, ut dicit Ecclesiasticus VI: Est amicus qui convertitur ad inimiciciam, et est amicus qui odium et rixam et convitia denudabit; qualis est, de quo dicit Ecclesiasticus XI: Bona enim in mala convertens insidiatur et in electis imponit maculam. Item sapiens in Proverbiis dicit XVII: Occasiones querit qui vult recedere ab amico, omni tempore erit exprobrabilis. Sed II Reg. XVI dixit Absalon Chusi Arachite, amico David: Hec est, inquit, gratia ad amicum tuum? Hinc Ecclesiasticus ait XXIX: Possidebit illum inimicum gratis, et convitia et maledicta reddet illi, et pro honore et benefitio reddet illi contumeliam. Porro sextus filius et ultimus domni Guarini, supradicti cognati pape Innocentii quarti, fuit domnus Tedhisius, grossus et pinguis et fortis.