Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/93

E Wikisource
Haec pagina emendata est
87
cronica

De domina Cecilia abbatissa monasterii Clavarensis Ordinis sancte Clare, que malo fine obiit a Deo percussa.


  Soror vero istorum domina Cecilia fuit, que multis annis stetit in monasterio Parmensi Ordinis sancte Clare, postea inde assumpta posita fuit abbatissa in monasterio Clavarensi, quod suis expensis domnus Guilielmus cardinalis, nepos pape Innocentii, fecit edificari prope Lavaniam terram suam, et est ditissimum monasterium, in quo et fratres Minores et sorores inbabitant. Hec abbatissa domina Cecilia malo fine periit, a Deo percussa propter rusticitatem et avaritiam suam, hoc modo: frater Bonifatius ex Ordine Minorum, visitator provincie Lombardie monasteriorum Ordinis sancte Clare, habebat aliquas dominas per monasteria collocare, eo quod apud Taurinum civitatem Lombardie propter guerrarum abundantiam minime stare possent. Cumque omnes alias preter duas per diversa monasteria collocasset, cum illis duabus Ianuam venit et unam posuit in monasterio lanuensi, consentientibus dominabus et abbatissa, aliam in monasterio Clavarensi, sola abbatissa dissentiente. Et ecce subito, dum visitator comederet in domo fratrum qui ibi habitant, abbatissa irato animo et rugosa fronte contra novam hospitam insurrexit, dicens et precipiens sororibus quod eam expellerent, quia nullo modo volebat, quod in suo monasterio moraretur. Cum autem sorores pro nova hospita apud abbatissam preces et lacrimas effudissent, respondit eis abbatissa: ‛Ha vilissime mulieres! Creditis quod nesciam, quare hoc facio? Pro bono vestro sic facio et pro bono monasterii nostri’. Et apprehensa manu eius expulit eam, implens poeticum illud:

Turpius eicitur quam non admittitur hospes.


Venit igitur soror expulsa et stetit coram visitatore, qui in domo fratrum qui ibi habitant comedebat, et cum multis lacrimis retulit ei que sibi dixerat et fecerat abbatissa. Audiens hec visitator surrexit a mensa turbatus et veniens excommunicavit abbatissam, eo quod in sua duricia perseverans sorori