Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/94

E Wikisource
Haec pagina emendata est
88
salimbene de adam

sue necessitatem habenti viscera pietatis claudebat. Et assumens tribulatam sororem consolatus est eam. Reducensque eam secum rogavit abbatissam et sorores monasterii Ianuensis, ut amore Dei et sui et istam reciperent, revelata eis prius abbatisse Clavarensis malitia et duritia, avaritia et stultitia. Audientes itaque talia sorores monasterii Ianuensis, commota sunt viscera earum ad compatiendum sorori sue, et sic receperunt eam gratanter.


De sorore antiqua monasterii Ianuensis Ordinis sancte Clare, cui Deus locutus est et revelavit futura, scilicet mortem abbatisse.


  Erat autem in illo monasterio soror una antiqua et Deo devota et magni meriti apud Deum, cui multum displicuit quod fecerat abbatissa, que sororem expulerat tribulatam et etiam iam locatam. Cum ergo esset sero die illo, et alie sorores in lectisterniis se locassent, ista coram altari se prostravit et cum multis lacrimis totam se contulit ad rogandum Deum, et tamquam Deo presente sic cepit orare et cum Deo etiam disputare: ‛Iustus quidem tu es, Domine; et si disputem tecum, verumtamen iusta loquar ad te, Iere. XII. Quare non respicis super inigua agentes et taces devorante impio iustiorem se? Abacuch I. Nonne tu, Domine, hospitalitatem commendasti dicens Mat. XXV: Hospes eram, collegistis me? Apostolus etiam tuus eam precipit et commendat dicens ad Ro. XII: Hospilalitatem sectantes. Item ad Hebre. XIII dicit: Caritas fraternitatis maneat in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim placuerunt quidam, angelis hospitio receptis. Item Apostolus Petrus dicit I Petri IIII: Hospitales invicem sine murmuratione. Nonne tu dixisti discipulis tuis Mat. X: Qui recipit vos, me recipit. Et qui me recipit, recipit eum qui me misit? Nonne Apostolus tuus ad Ro. dicit XV: Suscipite invicem, sicut et Christus suscepit nos in honorem Dei? Tu etiam dixisti Io. VI: Eum qui venit ad me non eiciam foras. Quare ergo abbatissa Clavarensis foras eiecit sororem suam? Nonne Apostolus dicit ad Colo. III: Induite vos sicut electi Dei, sancti