Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/95

E Wikisource
Haec pagina emendata est
89
cronica

et dilecti, viscera misericordie? Ubi ergo curialitas, ubi caritas, ubi pietas, ubi misericordie viscera? Nam Iohannes dicit prima cano(nica) VII: Qui habuerit substantiam huius mundi et viderit fratrem suum necessitatem habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo? Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate. Item beatus Iacobus dicit II: Si autem fratfer aut soror nudi sint et indigeant victu cotidiano, dicat autem aliquis de vobis illis: «Ite in pace! calefacimini et saturamini», non dederitis autem eis que necessaria sunt corpori, quid proderit eis? Si abbatissa de Clavara ista considerasset, sorori sue miserta fuisset. Domine Deus meus, de te scriptum est Eccli. XXXV: Non accipiet Dominus personam in pauperem et deprecationem lesi exaudiet. Non despiciet preces pupilli nec viduam, si effundat loquelam gemitus. Nonne lacrime vidue ad maxillam descendunt, et exclamatio eius super deducentem eas? A maxilla enim ascendunt usque ad celum, et Dominus exauditor delectabitur in illis. De te, Domine, scriptum est, quoniam tu dixisti, Ro. XII: Michi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus. Deutero. XXXII: Mea est ultio, et ego retribuam. Et iterum Eccli. XXVIII: Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam. Numquia super his continebis te, Domine, tacebis et affliges nos vehementer? Ys. LXIIII. Item Abacuch I: Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies, vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis?’. Factum est autem, cum ista soror sic perorasset et coram Deo preces multiplicasset, accidit ei modicus somnus, et aliquantulum obdormivit; et quia ultra se non poterat Dominus continere, quin exaudiret famulam de facienda iustitia deprecantem, cepit loqui cum ea dicens Ys. XLVII: ‛Ultionem capiam, et non resistet michi homo’. Et excitata est soror et vigilando intelligibiliter audivit a Christo: Audivi orationem tuam et vidi lacrimas tuas et exaudivi te. Et de abbatissa, que viscera pietatis clausit sorori sue, noveris quod convertetur dolor eius in caput eius, et in verticem ipsius iniquitas eius descendet. Ecce percussi eam plaga crudeli et insanabili, et amplius abbatissa non erit, sed cognoscet quod dicit Scriptura Iacobi II: Iuditium sine