Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/97

E Wikisource
Haec pagina emendata est
91
cronica

Domini sui: pereunt enim in afflictione pessima. Habuit enim divitias, ex quibus et rustica et avara fuit. De secundo dicitur Eccle. VIII: Interdum dominatur homo homini in malum suum. Quod duobus modis intelligi potest, scilicet vel ex parte illius qui dominatur, vel ex parte illius super quem fit dominium. De primo dicitur Eccli. XX: Qui potestatem sibi assumit iniuste, odietur. Quod patuit in Abymelech filio Gedeonis, Iudicum IX, et in Absalon, qui assumpsit sibi regnum et expulit patrem de regno, postea suspendio periit et lanceis perforatus fuit, II Reg. XV, et in Adonia, de quo habetur III Reg. I, quod elevabatur dicens: ‛Ego regnabo’, et postea Salomon fecit eum interfici. De secundo habetur Ys. III, ubi conqueritur Dominus: Quare atteritis populum meum et facies pauperum commolitis, dicit dominus Deus exercituum? Item Eze. XXXIIII: Cum austeritate imperabatis eis et cum potentia.


Quod V genera hominum sunt, quorum dominium turpe est et crudele.


  Notandum autem quod V genera hominum sunt, quorum dominium crudele est valde et turpe. Primum genus est mulierum, de quorum dominio habetur Eccli. XXV: Mulier, si primatum habeat, contraria est viro suo. Item ibidem: A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur. Et ideo iudicatum est de ea et dictum Gen. III: Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. Sed libenter mulier, quando potest, assumit sibi dominium; quod patet in Semiramis, que bracas invenit hominibus; que, ut posset regnare post mortem viri sui, proprio filio suo, quem de Nino susceperat, nupsit. Patet etiam hoc in Athalia, que, ut posset regnare, omne semen regium interfecit, et VII annis regnavit et postea fuit gladio interfecta, ut habetur IIII Reg. XI et II Paralipo. XXIII. In Ystoriis quoque dicitur quod letatus est populus terre, quia abstulerat Dominus opprobrium, ne mulier regnaret super eos. Item de dominio mulierum Dominus dicit Ys. III: Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominate sunt eius. Secundum genus est servorum, de quorum dominio