Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/98

E Wikisource
Haec pagina emendata est
92
salimbene de adam

dicitur Prover. XIX: Non decent stultum delitie nec servum dominari principibus. Item Prover. XXX: Per tria movetur terra, et quartum, quod non potest sustinere: Per servum, cum regnaverit et cet. Item Eccle. X: Vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram. Item Iere. in oratione sua post Trenos: Servi dominati sunt nostri, non fuit qui redimeret de manu eorum. Ideo quidam ait:

Asperius nichil est humili, cum surgit in altum:
Cuncta ferit, dum cuncta timet, desevit in omnes,
Ut se posse putet; nec belua sevior ulla est
Quam servi rabies in libera terga furentis.


Tertium genus est stultorum. De quorum dominio dicitur Eccle. X: Est malum, quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis: positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum. Item Prover. XXVI: Quomodo nix estate et pluvie in messe, sic indecens est stulto gloria. Item ibidem infra: Sicut qui mittit lapidem in acervum mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem. Item Eccli. XLVII: Finem habuit Salomon cum patribus suis et dereliquit post se de semine suo gentis stultitiam et inminutum a sua prudentia Roboam, qui avertit gentem consilio suo. Hoc est quod timuit Salomon, ne scilicet filium stultum haberet, qui post se haberet dominium regni sui. Ideo dixit Eccle. II: Detestatus sum ommem industriam meam, qua sub sole studiosissime laboravi, habiturus heredem post me, quem ignoro, utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui. Ideo posset dicere Salomon quod dixit Iob III: Timor quem timebam evenit michi, et quod verebar accidit. Et quando dixit Prover. XXX, quod terra movetur per servum, cum regnaverit, verum dixit, quia servus suus regnavit post ipsum, et terra mota est et commota, quando congressi sunt simul Ieroboam et Abias cum exercitibus suis, ut habetur II Paralipo. XIII. Sed consolatur valde afflictos a stultorum dominio, quod promittit Ys. XXXII: Non vocabitur ultra is qui