Pagina:Satires d'Horace et de Perse.djvu/24

E Wikisource
Haec pagina emendata est
24
HORACE,

Non alius quisquam ; at tibi amicus ; at ingenium ingens
Inculto latet hoc sub corpore : denique te ipsum
Concute, num qua tibi vitiorum inseverit olim
Natura, aut etiam consuetudo mala : namque `
Neglectis urenda filix innascitur agris.
Illuc prævertamur, amatorem quod amicæ
Turpia decipiunt cæcum vitia, aut etiam ipsa hæc
Delectant, veluti Balbiuum polypus Agnæ.
Vellem in amicitia sic erraremus; et isti
Errori nomen virtus posuisset honestum.
At, pater ut gnati, sic nos debemus amici,
Si quod sit vitium, non fastidire. Strabonem
Appellat pætum pater ; et pullum, male parvus
Si cui filius est, ut abortivus fuit olim
Sisyphus : hunc varum, distortis cruribus ; illum
Balbutit scaurum, pravis fultum male talis.
Parcius hic vivit ; frugi dicatur : ineptus
Et jactantior hic paulo est ; concinnus amicis
Postulat ut videatur : at est truculentior, atque
Plus aequo liber; simplex, fortisque habeatur.