Pagina:Satires d'Horace et de Perse.djvu/26

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
26
HORACE,

Caldior est ; acres inter numeretur. Opinor,
Hæc res et jungit, junctos et servat amicos.
At nos virtutes ipsas invertimus, atque
Sincerum cupimus vas incrustare. Probus quis
Nobiscum vivit, multum est demissus homo ; illi
Tardo cognomen pingui damus ; hic fugit omnes
Insidias, nullique malo latus obdit apertum ;
Cum genus hoc inter vitæ versetur, ubi acris
Invidia, atque vigent ubi crimina ; pro bene sano
Ac non incauto, fictum, astutumque vocamus.
Simplicior si quis ( qualem me sæpe libenter
Obtulerim tibi, Mecœnas. ) ut forte legentem
Aut tacitum impellat, quovis sermone molestus ;
Communi sensu plane caret, inquimus. Eheu,
Quam temere in nosmet legem sancimus iniquam !
Nam vitiis nemo sine nascitur : optimus ille est,
Qui minimis urgetur. Amicus dulcis, ut æquum est,
Cum mea compenset vitiis bona, pluribus hisce,
Si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari
Si volet : hac lege in trutina ponetur eadem.