Pagina:Satires d'Horace et de Perse.djvu/304

E Wikisource
Haec pagina emendata est
304
PERSE,

Disce : sed ira cadat naso, rugosaque sanna,
Cum veteres avias tibi de pulmone revello.
Non prætoris erat stultis dare tenuia rerum
Officia, atque usum rapidæ permittere vitæ;
Sambucam citius caloni aptaveris alto.
Stat contra ratio, et secretam gannit in aurem,
Ne liceat facere id quod quia vitiabit agendo ;
Publica lex hominum, naturaque continet hoc fas,
Ut teneat vetitos inscitia debilis actus.
Diluis elleborum, certo compescere puncto
Nescius examen, vetat hoc natura medendi.
Navim si poscat sibi peronatus arator
Luciferi rudis, exclamet Melicerta perisse
Frontem de rebus. Tibi recto vivere talo
Ars dedit, et veri epeciem dignoscere calles,
Ne qua subærato mendosum tinniat auro ?
Quæque sequenda forent, et quæ vitanda vicissim,
Illa prius creta, mox hæc carbone notasti ?
Es modicus voti, presso lare, dulcis amicis ?