Pagina:Satires d'Horace et de Perse.djvu/308

E Wikisource
Haec pagina emendata est
308
PERSE,

Si increpuit ; cessas, nugator? Servitium acre
Te nihil impellit, nec quicquam extrinsecus intrat
Quod nervos agitet? Sed si intus, et in jecore ægro
Nascuntur domini, qui tu impunitior exis,
Atque hic, quem ad strigiles scutica, et metus egit herilis ?
Mane piger, stertis ; surge, inquit avaritia ; eia
Surge ; negas ; instat, surge inquit ; non queo ; surge.
En quid agam? Rogitas? En saperdam advehe ponto,
Castoreum, stupas, ebenum, thus, lubrica Coa ;
Tolle recens primus piper e sitiente camelo ;
Verte aliquid, jura ; sed Jupiter audiet... Eheu !
Baro regustatum digito terebrare salinum
Contentus perages, si vivere cum Jove tendis.
Jam pueris pellem succinctus et œnophorum aptas
Ocius ad navem ; nihil obstat quin trabe vasta
Ægeum rapias ; nisi solers luxuria ante
Seductum moneat : quo deinde insane ruis ? Quo ?
Quid tibi vis? Calido sub pectore mascula bilis
Intumuit, quam non extinxerit urna cicutæ.