Pagina:Satires d'Horace et de Perse.djvu/6

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est



Parvula, nam exemplo est, magni formica laboris
Ore trahit quodcumque potest, atque addit acervo
Quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.
Quæ, simul inversum contristat Aquarius annum,
Non usquam prorepit, et illis utitur ante
Quæsitis sapiens : cum te neque fervidus æstus
Dimoveat lucro, neque hiems, ignis, mare, ferrum,
Nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
Quid juvat immensum te argenti pondus et auri,
Furtim defossa timidum deponere terra ?
Quod si comminuas, vilem redigatur ad assem ?
At, ni id fit, quid habet pulchri constructus acervus ?
Millia frumenti tua triverit area centum ;
Non tuus hoc capiet venter plus ac meus : ut si
Reticulum panis, venales inter, onusto
Forte vehas humero, nihilo plus accipias, quam
Qui nil portarit. Vel dic quid referat intra
Naturæ fines viventi, jugera centum, an
Mille aret ? At suave est ex magno tollere acervo.
Dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas,