Pagina:Satires d'Horace et de Perse.djvu/68

E Wikisource
Haec pagina emendata est
68
HORACE,

Injiciat curam quærendi singula, quali
Sit facie, sura quali, pede, dente, capillo.
Sic qui promittit cives, Urbem sibi curæ,
Imperium fore, et Italiam, et delubra Deorum ;
Quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus,
Omnes mortales curare et quærere cogit.
Tune Syri, Damæ, aut Dionysi filius, audes
Dejicere e saxo cives, aut tradere Cadmo ?
At Novius collega gradu post me sedet uno :
Namque est ille, pater quod erat meus. Hoc tibi Paulus
Et Messala videris ? At hic, si plaustra ducenta,
Concurrantque foro tria funera, magna sonabit,
Cornua quod vincatque tubas : saltem tenet hoc nos.
Nunc ad me redeo, libertino patre natum,
Quem rodunt omnes libertino patre natum :
Nunc, quia, Mecœnas, tibi sum convictor ; at olim,
Quod mihi pareret legio romana Tribuno.
Dissimile hoc illi est : quia non, ut forsit honorem
Jure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum,