Pagina:Satires d'Horace et de Perse.djvu/86

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
86
HORACE,

Hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur.
Nunc licet Esquiliis habitare salubribus, atque
Aggere in aprico spatiari quo modo tristes
Albis informem spectabant ossibus agrum.
Cum mihi non tantum furesque, feræque suetæ
Hunc vexare locum, curæ sunt, atque labori,
Quantum, carminibus quæ versant, atque venenis
Humanos animos. Has nullo perdere possum,
Nec prohibere modo, sitnul ac vaga Luna decorum
Protulit os, quin ossa legant, herbasque nocentes.
Vidi egomet nigra succinctam vadere palla
Canidiam, pedibus nudis, passoque capillo,
Cum sagana majore ululantem : pallor utrasque
Fecerat horrendas aspectu. Scalpere terram
Unguibus, et pullam divellere mordicus agnam
Cœperunt : cruor in fossam confusus, ut inde
Manes elicerent, animas responsa daturas.