Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/102

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

96 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

X

gestis modicam impendens operam, quos fama gloriosa circum- uolans preterit. Nam, prout agrestum, ita et principum natura communis est omnium, ut hunc uirtutum stimulet titulus, illum desidie deplgret cupiditas, hic generositatis titulos satagat propagare, ille gloriose laudis diminutionem floccipendat. Illum igitur \nunc/ nostra relexat oratio, quem priscorum annositas iugi primum commendauit memorie.

CAP. I.

Skiold Danis didici \primum) prefuisse; et ut eius allu- damus uocabulo, [iccirco) tali functus est nomine, quia uniuersos regni terminos regie defensionis patrocinio affatim egregie tuebatur. A quo primum modis Hislandensibus Skioldunger sunt reges \nostri) nuncupati. Qui regni {duos/ post se reliquit heredes, Frothi uidelicet atque Haldanum. Successu temporum fratribus semper regni ambitione inter se decertantibus, Haldan fratre suo interempto regni monarchiam obtinuit. Hic filium, scilicet Helghi, regni procreauit heredem. Qui ob eximiam uirtutum strenuitatem, eo quod archipirata \erat}, pyra^/cam predam semper exercuit. Qui cum uniuersorum circumiacen- tium regnorum fines maritimes depopulatus classe pyratica suo subiugasset imperio, 'rex maris' est cognominatus. Huic in regno successit filius [Rolf Kraki), patria uirtute pollens, occisus in Letra; que tune famosissima regis extitit curia, nunc autem Roschildensi uicina ciuitati inter abiectissima ferme uix colitur oppida. Post quem regnauit filius eius Rokill, cognomento dictus Slagenback. Cui successit in regno heres, agilitatis strenuitate cognominatus, quem nostro [uulgari Frothi hin Frokni) nominabant.

CAP. II.

Huius filius et heres regni extitit Vermundus, qui adeo prudentie pollebat uirtute, ut inde nomen consequeretur;

1. fama volans: Vergil Æn. XI, 139 al. 4. depigret scripsi pro denigret, quod parmn rede respondet verbo stimulet (repigro eodem