Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/103

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

SVENONIS AGGONIS FILII liREVlS HISTORIA REGVM DACIE 97

��gestis modicam impendens operam, quos fama gloriosa circum- uolans preterit. Nam, prout agrestium, ita et principum natura communis est omnium, ut hunc uirtutum stimulet titulus, illum desidie denigret cupiditas, hic generositatis titulos satagat 5 propagare, ille gloriose laudis diminutionem floccipendat. Illum ergo nostra primum retexat oratio, quem priscorum annositas iugi primum commendauit memorie.

CAP. I.

OKJOLD Danis primum didici prefuisse. Et ut eius allu- damus uocabulo, idcirco tali functus est nomine, quia uniuersos

10 regni terminos regie defensionis patrocinio affatim egregie tuebatur. A quo primum modis Islandensibus Skioldunger sunt reges nuncupati. Qui regni post se reliquit heredes, Frothi uidelicet et Haldanum. Successu temporum fratribus super regni ambitione inter se decertantibus, Haldan fratre

15 suo interempto regni monarchiam obtinuit. Hic filium, scilicet Helghi, regni procreauit heredem; qui ob eximiam uirtutum strenuitatem pyraticam semper exercuit. Qui cum uniuer- sorum circumiacentium regnorum fines maritimes classe pyratica depopulatus suo subiugasset imperio, 'rex maris' est

20 cognominatus. Huic in regno successit filius Rolf Kraki, patria uirtute pollens, occisus in Lethra; que tune famosissima regis extitit curia, nunc autem Roskildensi uicina ciuitati inter abiectissima ferme uix colitur oppida. Post quem regnauit filius eius Rokil, cognomento dictus Slaghenback. Cui successit

25 in regno heres, agilitatis strenuitate cognominatus, quem nostro uulgari Frothi hin Frokni nominabant.

��CAP. II.

��Hui

��lius filius et heres regni extitit Wermundus, qui adeo prudentie pollebat uirtute, ut inde nomen consequeretur; unde

sensu Lucretius). 13. Schiold. 14. super. 16. Heldaghi. 17. pyra- tam. 18. excuit (pro ex^cuit).

Script, hist. Dan. minores '

�� �