Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/105

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

SVENONIS AGGONIS FILII BREVIS HISTORIA HEGVM DACIE 99

��et Trudens' dictiis est. Hic filium genuit, Uffi nomine, qui usque ad tricesimum etatis sue annum fandi possibilitatem cohibuit propter enormitatem opprobrii, quod tune temporis Danis ingruerat, eo quod in ultionem patris duo Dani in 5 Sueciam profecti patricidam suum una interemerunt. Nam et tune temporis ignominiosum extitit improperium, si solum duo iugularent, presertim cum soli strenuitati tune super- stitiosa gentilitas operam satagebat impendere. Prefatus itaque Wermundus usque ad senium regni sui gubernabat imperium,

10 adeo tandem etate consumptus, ut oculi eius pre senio caligarent. Cuius debilitatis fama cum apud Transalpinas partes percre- buisset, elationis turgiditate Teotonica intumuit superbia, utpote suis nunquam contenta terminis. Hine furoris sui rabiem in Danos exacuit imperator, se iam Danorum regno conquisito

15 sceptrum nancisci augustius conspicatus. Delegantur itaque spiculatores, qui turgidi principis iussa reportent prefato Danorum regi, scilicet Wermundo, duarum rerum prefigentes electionem, quarum pars tamen neutra extitit eligenda. Aut enim regnum iussit Romano resignare imperio et tributum

20 soluere, aut athlelam inuestigare, qui cum imperatoris cam- pione monomachiam committere auderet. Quo audito regis extitit mens consternata; totiusque regni procerum legione corrogata, quid facto opus sit, diligenti inquisitione perconta- batur. Perplexam se namque regis autumabat autoritas, utpote

25 cui et ius incumbebat decertandi, et qui regno patrocinari tenebatur. Vullum cecitas obnubilauerat, et regni heres elinguis factus desidia torpuerat, ita ut in eo communi asser- tione nulla prorsus species salutis existeret. Nam ab infantia prefatus Uffo ventris indulgebat ingluuiei, et Epicureorum

30 more coquine et cellario alternum officiose impendebat obse- quium. Corrogato itaque cetu procerum totiusque regni placito celebrato Alamannorum regis ambitionem explicuit; quid in

��ante in excidit. corpore. 32. ett in iuuenili c. etate r. c. conseruet {pro conserua'e).

7*

�� �