Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/108

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

102 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

X

rex quibat inuestigare, Wffo eos singulos dextra uibrans in . partes confregit minutissimas. »Heccine« \ait) »arma sunt, quibus et uitam et regni tuebor honorem?« Cuius cum pater elegantissimam experiretur uirtutem: »Vnicum« ait »et regni

5 et uite nostre superest asilum.« Ad tumulum ducatum postu- lauit et, ubi prius mucronem experientissimum occultauerat, intersigniis per petrarum notas edoctus gladium iussit effodi prestantissimum ; quem illico corripiens dextra: »Hic est«, ait, »fili, quo numerose triumphaui, et \mihi) infallibile semper

10 tutamen extiterat.« Et hec dicens eundem filio contradidit.

Nec mora, terminus ecce congressioni prefixus artius instabat. Confluentibus {ergo} undique phalangis innumera- bilibus in Egidore fluminis mediamna locus pugne constituitur, ut ipsi ab utroque cetu segregati amminiculo nuUius opitula-

15 tion/s fungerentur. Teotonicis igitur ultra fluminis ripam in Holzatia considentibus, Danis autem ciVra amnem dispositis, rex pontis in medio sedem elegit, quatenus, si unigenitus succumberet, fluminis se gurgiti precipitaret, ne pariter nato orbatus et regno cum dolore canos superstes deduceret ad

20 inferos. Immissisque utrinque pugilibus in {medio/ mediamne conuenerunt. At ubi miles noster egregius duos s'ibirnet prefatos conspexit occurrere, tanquam leo pectore robusto infremuit, animoque constanti duobus electis audacter concurrere non detrectauit, illo cinctus mucrone, quem patrem supra memini-

25 mus occuluisse, et alterum dextra strictum gestans. Quos cum primum obuios habuisset, sic singillatim utrumque allo- quitur, et, quod raro legitur accidisse, athleta noster elegan- tissimus, cuius memoria in eternum non delebitur, aduersarios animabat ad pugnam. {Sic enim imperatoris fdium hortatur) :

30 »Si te«, inquit, »nostri regni stimuiat ambitio, ut nostre cop/e potentieque opumque capessas opulentias, comminus te clien- tem decet precedere, ut et regni tui terminos amplifices atque

1. quilibet. quos (pro W. eos). 3. Cui (pro Cui?). 4. expi- retur. 5. et lure. 6. quia (ex ^ = et et ubi ortum). 7. inter singulis. 9. tumpham (pro tumphaui). 10. secundo filio. 13. ui excedere. 14. utpote {pro ut ipi). 14 — 15. opitulatione {pro -tion^).

�� �