Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/110

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

104 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

X

militibus tuis conspicientibus strenuitatis nomen nanciscaris. Interim, agedum, et scientiam perdisc/Yo aduersarii et ictus ferientis persentito.« Campionem \autem} in hunc modum alloquitur: »Virtutis tue experientiam iam locus est propagare, 5 si comminus accesseris et eam, quam pridem Alamannis gloriam ostendisti, Danis quoque propalare non cuncteris. [Quoniam nunc) igitur famam tue strenuitatis poteris ampliare et egregie dono ditari munificentie, si et do/nmum precedas et clipeo defensionis eum tuearis, studeat, queso, Teotonicis

10 experta strenuitas uafritiis årtis pugillatorie Danos instruere, ut tandem optata potitus uictoria cum triumphi ualeas exulta- tione ad patriam remeare.« Qui cum complesset exhor- tationem, pugilis cassidem toto percussit conamine, ita ut, quo feriebat, gladius in duo distribue/e/ur. Cuius fragor per

15 uniuersum intonuit exercitum; unde cohors Teotonicorum exultatione perstrepebat, Danorum econuerso phalanx despera- tionis consternati tristitia gemebundi murmurabant. Rex eorum ut audiuit, quia filii ensis dissiluit, in margine se iussit pontis locari. Et subito exempto, quo cinctus erat,

20 gladio pugilis ille coxam cruentauit, nec mora, etiam pariter caput amputauit. Sic igitur ludus fortune, uarius ad instar lune, nunc illis successibus illudebat, et quibus iamzam exulta- tione fauebat ingenti, nouercali nunc uultu \et} toruo conspexit intuitu. \Hoc cognito/ senior iam confidentius priori se iussit

25 sede locari. Nec iam diu {anceps} extitit uictoria, cum {ille} iam ad ripam pepulit mediamne heredem imperii ibique haut difficulter gladio iugulauit. Sicque duorum solus uictor existens Danis multis retro temporibus infamiam irrogatam gloriosa uirtute magnifice satis aboleuit. Alamannis cum

30 improperii uerecundia cassatisque minarum ampullositatibus cum propriis ad propria remeantibus, postmodum in pacis tranquillitate precluis (Wffo) regni sui regebat imperium.

2. agendum . . perdidicit. 3. persentit. 4. pugure. 8. dum (prodhm). 10. varias, ll.tumphi. 14. distribuit. 20. illico. 21. nauis

�� �