Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/112

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


106 SCRIPTORES HISTORIÆ DAMCÆ MINORES

X

CAP. IV.

rlic filium procreauit, cui Dan nomen indidit; qui et Elatus uel Superbus est cognominatus. Huic successit in regno filius Frothi, qui et Senex dictus est. Post quem [Frithleuer) filius regni suscepit gubernacula. Cuius filius

5 extitit Frothi (hin) Frithgothæ, qui et Largus dictus est, eo quod largitatem super omnem amplexus est uirtutem; nam et aururn et argentum uelut lutum reputabat. Cui successit filius Ingeld nomine. (Post quem regnauit filius Olaus, cui successit Frothi filius). Post cuius tempora longo seculorum interuallo

10 filius pa(fn nullus) in regno successit, set filiarum nepotes, altera nempe parte regali stirpe editi. Qui proxime successit, Olaus, hic omnes circumiacentes regiones strenue subiugauit, adeo etiam, ut ultra Danubium septem dietas trmmphando pergeret. Verum ne fabulose uel mendaciter regum redarguar

15 tempora continuare, quos tamen haut modico distare didici temporum interstitio, cum non pigritia uerum potius referentis inopia multos illustres transcurrerim, diligenti relinquo inda- gandum successori, ut, quod ex eclipsi (pretermisi) memorie, solhcita suppleat inuestigat/one.

20 Post hec Siuardus, filius Regneri Lothbrogh, regnum inuasit Dacie, commissoque cum rege prelio regem interfecit et regnum obtinuit. Qui dum regno potiretur conquisito, regis (interempti) filiam thoro sibi sociauit. Quam dum more coniugali cogno- uisset, regis sciscitabatur filia, quo nomine proles nuncupa-

25 retur; cui respondens monuit rex, ut post partum cinguli sui genitrix memor existeret. Que dum partus tempus impleuisset, nodi alludens uocabulo Canutum appellauit, utpote \primum soluto uirginalis sui cinguli nodo, qui nostro uulgari knut appel- latur, procreatum. Is/ primus in Dacia functus hoc nomine;

30 et solus post Froti, quem supra meminimus, regali extitit oriundus prosapia. In cuius pueritia {Ennignup), Sealendensis bondo, custos regni fuit constitutus; ut autem prefati Canuti iuuentus adoleuit, regni sceptrum recepit. Successu temporum

1—2. qui zelatus (pro 7 elatus). 7. aurura et .. reputabat, cfr. lib. Sapient.7, 9. 9. temporum. 10. scilicet (pro s; filiaii). 11. Cui.

�� �