Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/113

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


SVENONIS AGGONIS FIUI BREVIS HISTORIA REGVM DACIE 107

S

CAP. IV.

llic filium procreauil, cui Dan nomen indidit; qui Elatus uel Superbus esl cognominalus. Huic successit in legno filius Frothi, qui et Senex dictus est. Post quem Frithleuer filius regni suscepit gubernacula. Cuius filius extitit Frothi hin 5 Fritgothæ, qui et Largus dictus est, eo quod largitatem super omnem amplexus sit uirtutem. Nam et aurum et argentum uelut lutum reputabat. Cui in regno successit filius Ingild nomine. Post cuius tempora longo multorum annorum inter- uallo filii patribus in regno non successerunt, sed nepotes,

10 altera parte tamen regali stirpe editi. Cui proxime successit Olaus. Hic omnes circumiacentes regiones strenue subiugauit, adeo etiam, ut ultra Danubium septem dietas triumphando perageret. Verum ne fabulose uel mendaciter regum redarguar tempora continuare, quos tamen haud modico distare didici

15 temporum interstitio, cum non pigritia uerum potius referentis inopia multos illustres transcurrerim, diligenti relinquo inda- gandum successori, ut, quod ex eclipsi pretermisi memorie, sollicitus inuestigator suppleat.

Post hec Siwardus, filius Regneri Lothbroki, regnum inuasit 20 Dacie, commissoque cum rege prelio regem interfecit et regnum obtinuit. Qui dum regno potiretur conquisito, regis interempti filiam thoro sibi sociauit. Quam dum more coniugali cogno- uisset, regis sciscitabatur filia, quo nomine proles nuncupa- retur. Cui respondens monuit rex, ut post partum cinguli sui 25 memor genitrix existeret. Que dum partus tempus impleuisset, nodi alludens uocabulo Kanutum appellauit, utpote quod is primus in Dacia hoc nomine functus esset. Hic solus post Frothi, cuius supra meminimus, regali extitit oriundus pro- sapia. In cuius pueritia Ennignup, Sialandensis bondo, custos 30 regni fuit constitutus. Ut autem prefati Kanuti iuuentus adoleuit, regni sceptrum .recepit. Successu temporum filium

��13. thumphando. 16. institutio. 19. scilicet. inuestigator {pro -toe). 24. plebs {pro ^ les). 26. partus tempus impl., cfr. Luc. 1, 57.

�� �