Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/114

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

108 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINDRES

X

filium procreauit, quem Snio uoluit nuncupari. Qui filium genuit, quem C/acharaldum appellauit. Huic successit filius et regni heres, Gorm Løghæ (, id est Deses, qui) tantum delitiis et crapulis regalibus indulgebat. Cuius uxor illustris illa 5 extitit regina, Tyræ uidelicet, que 'Regni Decus' est cogno- minata. Cuius gloriose laudis famam reticere non ualeo. Solent enim illorum gesta recenseri, qui prestantioris sunt fame.

��CAP. V.

��H<

��Lee ergo, quam prediximus, Tyræ fuit mulier omni uir-

10 tute conspicua, quam mnumerabili dote studuit natura beare. Nam et uultum decor ammirandus /lonestabat, et rosa lilio maritata purpureum genis colorem inpinxerat; (item erat) casta, pudica, faceta, omnique urbanitate referta redundabat. Porro tanto prouidentie fulgore \dei) gratia mentem eius illu-

15 strauerat, ut Nestoris prudentiam, Vlixis astutiam, Salomonis sapientiam uno fonte hausisse crederetur. Nam et, si tantum fonte baptismatis abluta fuisset, recte regina Saba, que sapien- tiam rimari uenerat Solomonis, dum i//a fuisset orthodoxa, crederetur.

20 Temporibus illis Otto imperator Datiam sibimet fecerat tributariam propter regis, ut arbitror, desidiam, quem gule supra meminimus {tantam atqué) delitiis inseruire. Quod dum comperisset, insolenti animo atrox incanduit auiditas, ut in- famie discrimen regno conaretur irrogare. Quippe supra-

25 memorate regine pudicitiam pertemptauit illecebris irretire. Missis itaque legatis, qui sub specie censum colligendi in con- claui reginam conueniant, iussi sunt etiam regine suggerere, quatenus eam ob eximiam speciositatis formam et animi prudentiam Romano deceat potius imperare imperio et impera-

30 tricem existere quam uel tributariam uel saltem modici fore

��2. dachaldum. 3. Bram {Fieri potest, ut in archetgpo non Gorm vocatus fuerit, sed Grom, quam nominis formam etiam in aliis codi- cibus inueni). 4. 6. cui. 9. Hæc post (pro |) quam. 10. numera- bili. 11. decor maritata extabat. rosa lilio, cfr. Esdræ lib. IV, 2, 19. 12. maritata, cfr. Horat. Epod. 2, 10. 17. regina Saba,

�� �