Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/119

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


SVENONIS AGGONIS FILII BREVIS HISTORIA REGVM DACIK 118

S

CAP. VI.

Interea regina per uniuersum regnum edictum promul- gauit, ut totius regni uniuersus populus corrogatus una prope Slesuicum conueniret; omnesque, quorum in regno essent domicilia, ingentis ualli molem, cuius celerius exstruendi con- 5 silium cepisset, propriis iussit manibus elaborare. Illos uero, quos rei familiaris urgebat inopia, census fouit subsidio, tali- que operi pecuniam erogabat, quam dolo impetrauerat. Nec cuiquam se excipiendi prerogatiuam impertiuit, quin iuuenes, senes et adulti cunctique, quos uel infantia tenerior non

10 impediret, uel senii defectus non prohiberet, operi prefato insudarent. Quippe adeo necessitas obsequendi uniuersos urgebat, ut omnes, diuites et pauperes, eius agris et prediis culturam, tanquam coloni, impenderent. Nam prout regni regimen obtinuit, ita tune temporis uniuersam regni tellurem

15 reges iure dominii possidebant. Menium itaque Thyra prima construxit elegantissimum , quod postmodum Danis, uelut indagine inclusis, a Teotonica rabie tutissimum semper munimen extitit.

Cui dum duorum iam annorum operam impendisset, tanti

20 edificii celebris fama ad aures conuolauit imperatoris; qui propterea legatos iterum in Daciam destinauit, qui callide percontarentur, utquid regina tali insudaret operi, si pactum uiolare non moliretur. Cui regina disertissima tale reddidit responsum: »Satis admirari non ualeo, cur tam eximie prudentie

25 princeps, cuius thronum ad sidera ferme diuina sublimauit gratia, quique consilio perspicacissimo tot gentium feritates suo subiugauit imperio, ab inepta muliere dignatur consilii profunditatem rimari. Suam etenim non arbitror latuisse solertiam, quod et uestra iam didicit experientia, commeantium

30 peditum equitumque ad nos nusquam patere aditum nisi per modici campi planitiem ; cui iam immanissimi muri obicem

��sidera, cfr. Vergil. Eclog. 9, 27 sqq. ; Ammian. Marceli. XV. S, 2. gradum {pro gra dm). 28. quod quum iura (pro ura). 29—30. ad nos nusquam patere in {pro n') primo dici campi.

Script, hist. Dan. minores. o

�� �