Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/122

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

116 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

X

ambigatis, cum nutibus meis regnum famuletur uniuersum, et nihil queslionis uel controuersie absque nostra terminetur conuenientia, ita ut regis pariter et regine me sciatis honore poUere. Regem enim hac sciatis generositate florere, ut regum 5 undique sit sobole procreatus; unde, licet magnitudini impera- toris potentie parificari non ualeat, regali tamen illi neuticam est inferior prosapia. Et ut breui concludam eloquio, a tribu- tarie seruitutis iugo Danos \mox/ emancipabo, nullam prorsus subiectionis reuerentiam uobis exhibitura.« Ad hane prorsus

10 inopinate responsionis /rreuerentiam atyocem legatorum mentes consternate obstupuerunt, et ad prefatorum procerum papi- liones confusi properabant. Ad quos turmatim procerum turba confluxit, sciscitata, quidnam sit, quod cursu tam properato reditum accelerabant. At illi non cunctati omni prorsus se

15 referunt spe frustratos mulierisque circumuentos uersutia. Quo comperto (imperator/ iussit illico capitalem obsides subire sententiam. Nam et hoc illustrissima illa regina, quasi futuri predita scientia, huius rei \fore} exitum diu ante presciuit. Satius enim decreuit totius regni seruitutem paucorum morte

20 redimere quam extraneis ad interstinctionem famulari. Mox Teotonicorum ambitio, in luctum uerso tripudio confusa, dolens recessit et merens. Vt autem precluis illa regina cum rege marito etatis sue complesset annos, Haraldus Blatan filius superstes, qui et regni extitit heres, iuxta ritum gentilium in

25 fømulis quasi gemellis et paribus secus regis curiam in lalang, quasi masoleis illustribus, utrumque parentem fecit humari.

��CAP. VIII.

��Hi

��ic Haraldus multo post tempore regali sceptro regni gubernabat imperium. Hic primus idolatrie respuens spur- citias Christi crucem adorauit. Qui dum emisisset exercitum 30 ad petram pertrahendam immanissimam, quam {in} matris tumulo ob memoriale insignium destinauit erigendam, inte- stina orla sedilione, tum propter noue religionis ritum, tum

1. militibus. 4. enim = autem. 10. reuerentiam et vocem. 12. probabant {pro propabant). 13. propapulo {an prepopero = pre^jp^o?). 18. præscentia. 19. enim = autem. 20. institutionera

�� �